# here 12.8.1.15-16

Greek and Roman Historians, here, 12.8.1.15 to 12.8.1.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/12.8.1.15

Haud perplexe in Callisthenen dirigebatur oratio. Gravitas viri et prompta libertas invisa erat regi, quasi solus Macedonas paratos ad tale obsequium moraretur. Is tum silentio facto unum illum intuentibus ceteris: "Si rex", inquit, "sermoni tuo adfuisset, nullius profecto vox responsuri tibi desideraretur; ipse enim peteret ne in peregrinos externosque ritus degenerare se cogeres, neu rebus felicissime gestis invidiam tali adulatione contraheres. Sed quoniam abest, ego tibi pro illo respondeo: nullum esse eundem et diuturnum et praecoquem fructum; caelestesque honores non dare te regi, sed auferre. Intervallo enim opus est ut credatur deus, semperque hanc gratiam magnis viris posteri reddunt. Ego autem seram inmortalitatem precor regi, et ut vita diuturna sit et aeterna maiestas. Hominem consequitur aliquando, nunquam comitatur divinitas. Herculem modo et Patrem Liberum consecratae inmortalitas exempla referebas. Credisne illos unius convivii decreto deos factos? Prius ab oculis mortalium amolita Natura est, quam in caelum Fama perveheret. Scilicet ego et tu, Cleo, deos facimus! a nobis divinitatis suae auctoritatem accepturus est rex! Potentiam tuam experiri libet: fac aliquem regem, si deum potes facere. Facilius est caelum dare quam imperium? Di propitii sine invidia, quae Cleo dixit, audierint eodemque cursu, quo fluxere adhuc res, ire patiantur. Nostris moribus velint non esse contentos. Non pudet patriae, nec desidero, ad quem modum rex mihi colendus sit, discere a victis; quos equidem victores esse confiteor, si ab illis leges, quis vivamus, accipimus." Aequis auribus Callisthenes velut vindex publicae libertatis audiebatur. Expresserat non adsensionem modo, sed etiam vocem, seniorum praecipue, quibus gravis erat inveterati moris externa mutatio. Nec quicquam eorum, quae invicem iactata erant, rex ignorabat, cum post aulaea, quae lectis obduxerat, staret. Igitur ad Agin et Cleonem misit, ut sermone finito Barbaros tantum, cum intrasset, procumbere suo more paterentur; et paulo post, quasi potiora quaedam egisset, convivium repetit. Quem venerantibus Persis Polypercon, qui cubabat super regem, unum ex his mento contingentem humum per ludibrium coepit hortari ut vehementius id quateret ad terram; elicuitque iram Alexandri, quam olim animo capere non poterat. Itaque rex: "Tu autem", inquit, "non veneraberis me? An tibi uni digni videmur esse ludibrio?" Ille nec regem ludibrio nec se contemptu dignum esse respondit. Tum detractum eum lecto rex praecipitat in terram; et, cum is pronus corruisset: "Videsne", inquit, "idem te fecisse, quod in alio paulo ante ridebas?" Et tradi eo in custodiam iusso, convivium solvit.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
