# here 12.8.1.21-24

Greek and Roman Historians, here, 12.8.1.21 to 12.8.1.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/12.8.1.21

Tum Epimenes cuncta ordine consciorumque nomina exponit. Callisthenen non ut participem facinoris nominatum esse constabat, sed solitum puerorum sermonibus vituperantium criminantiumque regem faciles aures praebere. Quidam adiciunt, cum Hermolaus apud eum quoque verberatum se a rege quereretur, dixisse Callisthenen meminisse debere eos iam viros esse; idque ad consolandam patientiam verberum an ad incitandum iuvenum dolorem dictum esset, in ambiguo fuisse. Rex animi corporisque sopore discusso, cum tanti periculi quo evaserat imago oculis oberraret, Eurylochum L talentis et cuiusdam Tyridatis opulentis bonis protinus donat fratremque, antequam pro salute eius precaretur, restituit. Sceleris autem auctores, interque eos Callisthenen, vinctos adservari iubet. Quibus in regiam adductis, toto die et nocte proxima mero ac vigiliis gravis adquievit. Postero autem frequens consilium adhibuit, cui patres propinquique eorum, de quibus agebatur, intererant, ne de sua quidem salute securi: quippe Macedonum more perire debebant omnium devotis capitibus, qui sanguine contigissent reos. Rex introduci coniuratos praeter Callisthenen iussit, atque quae agitaverant sine cunctatione confessi sunt. Increpantibus deinde universis eos ipse rex, quo suo merito tantum in semet cogitassent facinus, interrogat. VII. Stupentibus ceteris Hermolaus: "Nos vero", inquit, "quoniam, quasi nescias, quaeris, occidendi te consilium iniimus, quia non ut ingenuis imperare coepisti, sed quasi in mancipia dominaris." Primus ex omnibus pater ipsius Sopolis parricidam etiam parentis sui clamitans esse consurgit, et ad os manu obiecta scelere et malis insanientem ultra negat audiendum. Rex, inhibito patre, dicere Hermolaum iubet, quae ex magistro didicisset Callisthene. Et Hermolaus: "Vtor", inquit, "beneficio tuo, et dico quae nostris malis didici. Quota pars Macedonum saevitiae tuae superest? quotus quidem non a vilissimo sanguine? Attalus et Philotas et Parmenio et Lyncestes Alexander et Clitus, quantum ad hostes pertinet, vivunt, stant in acie, te clipeis suis protegunt, et pro gloria tua, pro victoria vulnera excipiunt: quibus tu egregiam gratiam retulisti. Alius mensam tuam sanguine suo adspersit; alius ne simplici quidem morte defunctus est; duces exercituum tuorum in eculeum inpositi Persis quos vicerant fuere spectaculo. Parmenio indicta causa trucidatus est, per quem Attalum occideras: invicem enim miserorum uteris manibus ad expetenda supplicia et, quos paulo ante ministros caedis habuisti, subito ab aliis iubes trucidari." Obstrepunt subinde cuncti Hermolao; pater supremum strinxerat ferrum, percussurus haud dubie, ni inhibitus esset a rege; quippe Hermolaum dicere iussit petiitque, ut causas supplicii augentem patienter audirent. Aegre ergo coercitis rursus Hermolaus: "Quam liberaliter", inquit, "pueris rudibus ad dicendum agere permittis! At Callisthenis vox carcere inclusa est, quia solus potest dicere. Cur enim non producitur, cum etiam confessi audiuntur? nempe quia liberam vocem innocentis audire metuis, ac ne vultum quidem pateris. Atqui nihil eum fecisse contendo. sunt hic, qui mecum rem pulcherrimam cogitaverunt: nemo est, qui conscium fuisse nobis Callisthenen dicat, cum morti olim destinatus sit a iustissimo et patientissimo rege.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
