# here 12.8.1.46

Greek and Roman Historians, here, Curtius Rufus, Book 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/12.8.1.46

Haec elocutus concitat equum primus. Iamque, ut destinatum erat, invaserat ordines hostium, cum Coenus ingenti vi in laevum cornu invehitur. Phalanx quoque mediam Indorum aciem uno impetu perrupit. At Porus, qua equitem invehi senserat, beluas agi iussit; sed tardum et paene inmobile animal equorum velocitatem aequare non poterat. Ne sagittarum quidem ullus erat barbaris usus, quippe longae et praegraves: nisi prius in terra statuerent arcum, haud satis apte et commode inponunt. Tum humo lubrica et ob id inpediente conatum molientes ictus celeritate hostium occupantur. Ergo spreto regis imperio,quod fere fit, ubi turbatis acrius metus quam dux imperare coepit,totidem erant imperatores, quot agmina errabant. Alius iungere aciem, alius dividere; stare quidam, et nonnulli circumvehi terga hostium iubebant. Nihil in medium consulebatur. Porus tamen cum paucis, quibus metu potior fuerat pudor, colligere dispersos, obvius hosti ire pergit elephantosque ante agmen suorum agi iubet. Magnum beluae iniecere terrorem, insolitusque stridor non equos modo, tam pavidum ad omnia animal, sed viros quoque ordinesque turbaverat. Iam fugae circumspiciebant locum paulo ante victores, cum Alexander Agrianos et Thracas leviter armatos, meliorem concursatione quam comminus militem, emisit in beluas. Ingentem hi vim telorum iniecere et elephantis et regentibus eos; phalanx quoque instare constanter territis coepit. Sed quidam avidius persecuti beluas in semet inritavere vulneribus. Obtriti ergo pedibus earum ceteris, ut parcius instarent, fuere documentum. Praecipue terribilis illa facies erat, cum manu arma virosque corriperent et super se regentibus traderent. Anceps ergo pugna nunc sequentium, nunc fugientium elephantos in multum diei varium certamen extraxit, donec securibus,id namque genus auxilii praeparatum erat,pedes amputare coeperunt. Copidas vocabant gladios leviter curvatos, falcibus similes, quis adpetebant beluarum manus. Nec quicquam inexpertum non mortis modo, sed etiam in ipsa morte novi supplicii timor omitteat. Ergo elephanti vulneribus tandem fatigati suos impetu sternunt et, qui rexerant eos, praecipitati in terram ab ipsis obterebantur. Itaque pecorum modo magis pavidi quam infesti ultra aciem exigebantur, cum Porus destitutus a pluribus tela multo ante praeparata in circumfusos ex elephanto suo coepit ingerere, multisque eminus vulneratis expositus ipse ad ictus undique petebatur. Novem iam vulnera hinc tergo, illinc pectore exceperat, multoque sanguine profuso languidis manibus magis elapsa quam excussa tela mittebat. Nec segnius belua instincta rabie nondum saucia invehebatur ordinibus, donec rector beluae regem conspexit, fluentibus membris omissisque armis vix compotem mentis. Tum beluam in fugam concitat sequente Alexandro: sed equus eius multis vulneribus confossus deficiensque procubuit, posito magis rege quam effuso. Itaque dum equum mutat, tardius insecutus est. Interim frater Taxilis, regis Indorum, praemissus ab Alexandro monere coepit Porum ne ultima experiri perseveraret, dederetque se victori. At ille, quamquam exhaustae erant vires deficiebatque sanguis, tamen ad notam vocem excitatus: "Agnosco", inquit, "Taxilis fratrem imperii regnique sui proditoris", et telum, quod unum forte non effluxerat, contorsit in eum, quod per medium pectus penetravit ad tergum. Hoc ultimo virtutis opere edito fugere acrius coepit; sed elephantus quoque, qui multa exceperat tela, deficiebat. Itaque sistit fugam, peditemque sequenti hosti obiecit.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
