# here 12.8.1.47

Greek and Roman Historians, here, Curtius Rufus, Book 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/12.8.1.47

Iam Alexander consecutus erat, et pertinacia Pori cognita vetabat resistentibus parci. Ergo undique et in pedites et in ipsum Porum tela congesta sunt; quis tandem gravatus, labi ex belua coepit. Indus, qui elephantum regebat, descendere eum ratus more solito elephantum procumbere iussit in genua; qui ut se submisit, ceteri quoque,ita enim instituti erant,demisere corpora in terram. Ea res et Porum et ceteros victoribus tradidit. Rex spoliari corpus Pori interemptum esse credens iubet, et qui detraherent loricam vestemque concurrere, cum belua dominum tueri et spoliantes coepit adpetere, levatumque corpus eius rursus dorso suo inponere. Ergo telis undique obruitur, conpositoque eo in vehiculum Porus inponitur. Quem rex ut vidit adlevantem oculos, non odio sed miseratione commotus: "Quae, malum!" inquit, "amentia te coegit, rerum mearum cognita fama belli fortunam experiri, cum Taxilis esset in deditos clementiae meae tam propinquum tibi exemplum?" At ille: "Quoniam", inquit, "percontaris, respondebo ea libertate, quam interrogando fecisti. Neminem me fortiorem esse censebam: meas enim noveram vires, nondum expertus tuas; fortiorem esse te belli docuit eventus. Sed ne sic quidem parum felix sum, secundus tibi." Rursus interrogatus, quid ipse victorem statuere debere censeret: "Quod hic", inquit, "dies tibi suadet, quo expertus es quam caduca felicitas esset." Plus monendo profecit, quam si precatus esset: quippe magnitudinem animi eius interritam ac ne fortuna quidem infractam non misericordia modo, sed etiam honore excipere dignatus est. Aegrum curavit haud secus, quam si pro ipso pugnasset: confirmatum contra spem omnium in amicorum numerum recepit; mox donavit ampliore regno, quam tenuit. Nec sane quicquam ingenium eius solidius aut constantius habuit quam admirationem verae laudis et gloriae: simplicius tamen famam aestimabat in hoste quam in cive. Quippe a suis credebat magnitudinem suam destrui posse; eandem clariorem fore, quo maiores fuissent quos ipse vicisset.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
