# here 12.9.1.30-32

Greek and Roman Historians, here, 12.9.1.30 to 12.9.1.32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/12.9.1.30

X. Hinc adversum flumen subit classis, et altero die adpulsa est haud procul lacu salso, cuius incognita natura plerosque decepit temere ingressos aquam; quippe scabies corpora invasit, et contagium morbi etiam in alios vulgatum est. Oleum remedio fuit. Leonnato deinde praemisso ut puteos foderet, qua terrestri itinere ducturus exercitum videbatur,quippe sicca erat regio,ipse cum copiis subsistit vernum tempus exspectans. Interim et urbes plerasque condidit. Nearcho atque Onesicrito, nauticae rei peritis, imperavit ut validissimas navium deducerent in Oceanum progressique, quoad tuto possent, naturam maris noscerent: vel eodem amne, vel Euphrate subire eos posse, cum reverti ad se vellent. Iamque mitigata hieme et navibus, quae inutiles videbantur, crematis terra ducebat exercitum. Nonis castris in regionem Arabiton, inde totidem diebus in Cedrosiorum perventum est. Liber hic populus concilio habito dedidit se; nec quicquam deditis praeter commeatus imperatum est. Quinto hinc die venit ad flumen; Arabum incolae appellant. Regio deserta et aquarum inops excipit; quam emensus in Horitas transit: ibi maiorem exercitus partem Hephaestioni tradidit, levem armaturam cum Ptolomaeo Leonnatoque partitus est. Tria simul agmina populabantur Indos, magnaeque praedae actae sunt; maritimos Ptolomaeus, ceteros ipse rex et ab alia parte Leonnatus urebant. In hac quoque regione urbem condidit, deductique sunt in eam Arachosii. Hinc pervenit ad maritimos Indos. Desertam vastamque regionem late tenent, ac ne cum finitissimis quidem ullo commercii iure miscentur. Ipsa solitudo natura quoque inmitia efferavit ingenia; prominent ungues numquam recisi, comae hirsutae et intonsae sunt; tuguria conchis et ceteris purgamentis maris instruunt. Ferarum pellibus tecti, piscibus sole duratis et maiorum quoque beluarum, quas fluctus eiecit, carne vescuntur. Consumptis igitur alimentis, Macedones primo inopiam, deinde ad ultimum famem sentire coeperunt, radices palmarum,namque sola ea arbor gignitur,unique rimantes. Sed, cum haec quoque alimenta defecerant, iumenta caedere adgressi ne equis quidem abstinebant; et cum deessent, quae sarcinas veherent, spolia de hostibus, propter quae ultima Orientis peragraverant, cremabant incendio. Famem deinde pestilentia secuta est; quippe insalubrium ciborum novi suci, ad hoc itineris labor et aegritudo animi vulgaverant morbos: et nec manere sine clade nec progredi poterant; manentes fames, progressos acrior pestilentia urguebat. Ergo strati erant campi paene pluribus semivivis, quam cadaveribus; ac ne levius quidem aegri sequi poterant: quippe agmen raptim agebatur tantum singulis ad spem salutis ipsos proficere credentibus, quantum itineris festinando praeciperent. Igitur, qui defecerant, notos ignotosque, ut adlevarentur, orabant; sed nec iumenta erant, quibus excipi possent, et miles vix arma portabat, inminentisque et ipsis facies mali ante oculos erat. Ergo, saepius revocati ne respicere quidem suos sustinebant misericordia in formidinem versa. Illi relicti deos testes et sacra communia regisque inplorabant opem; cumque frustra surdas aures fatigarent, in rabiem desperatione versi parem suo exitum similesque ipsis amicos et contubernales precabantur. Rex, dolore simul ac pudore anxius, quia causa tantae cladis ipse esset, ad Phrataphernen, Parthyaeorum satrapen, misit, qui iuberet camelis cocta cibaria adferri; aliosque finitimarum regionum praefectos certiores necessitatis suae fecit. Nec cessatum est ab his. Itaque, fame dumtaxat vindicatus, exercitus tandem in Cedrosiae fines perducitur. Omnium rerum solo fertilis regio est, in qua stativas habuit, ut vexatos milites quiete firmaret. Hic Leonnati litteras accepit conflixisse ipsum cum VIII milibus peditum et CCCC equitibus Horitarum prospero eventu. A Cratero quoque nuntius venit Ozinen et Zariaspen, nobilis Persas, defectionem molientes oppressos a se in vinculis esse. Praeposito igitur regioni Sibyrtio,namque Menon, praefectus eius, nuper interierat morbo,in Carmaniam ipse processit. Astaspes erat satrapes gentis, suspectus res novare voluisse, dum in India rex est. Quem occurrentem dissimulata ira comiter adlocutus, dum exploraret quae delata erant, in eodem honore habuit. Cum inde praefecti, sicut imperatum erat, equorum iumentorumque iugalium vim ingentem ex omni, quae sub imperio erat, regione misissent, quibus deerant inpedimenta restituit. Arma quoque ad pristinum refecta sunt cultu, quippe haud procul a Perside aberant non pacata modo, sed etiam opulenta. Igitur, ut supra dictum est, aemulatus Patris Liberi non gloriam solum, quam ex illis gentibus deportaverat, sed etiam famam, sive illud triumphus fuit ab eo primum institutus, sive bacchantium lusus, statuit imitari animo super humanum fastigium elato. Vicos, per quos iter erat, floribus coronisque sterni iubet, liminibus aedium creterras vino repletas et alia eximiae magnitudinis vasa disponi, vehicula deinde constrata, ut plures capere milites possent, in tabernaculorum modum ornari, alia candidis velis, alia veste pretiosa. Primi ibant amici et cohors regia variis redimita floribus coronisque,alibi tibicinum cantus, alibi lyrae sonus audiebatur,  item, vehiculis pro copia cuiusque adornatis comissabundus exercitus armis, quae maxime decora erant, circumpendentibus. Ipsum convivasque currus vehebat, creterris aureis eiusdemque materiae ingentibus poculis praegravis. Hoc modo per dies VII bacchabundum agmen incessit, parta praeda, si quid victis saltem adversus comissantes animi fuisset. Mille, hercule, viri modo et cobrii VII dierum crapula graves in suo triumpho capere potuerunt. Sed fortuna, quae rebus famam pretiumque constituit, hoc quoque militiae probrum vertit in gloriam; et praesens aetas et posteritas deinde mirata est per gentes nondum satis domitas incessisse temulentos Barbaris, quod temeritas erat, fiduciam esse credentibus. Hunc apparatum carnifex sequebatur; quippe satrapes Astaspes, de quo ante dictum est, interfici iussus est: adeo nec luxuriae quicquam crudelitas, nec crudelitati luxuria obstat.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
