Latin
Scriptores Historiae Augustae, Hadrianus, lines 14.1.1.21-14.1.1.32
Greek and Roman Historians, here 14.1.1.21-32
Not analysed yet
XV. 1 Amicos ditavit et quidem non petentes, cum petentibus nil negaret. 2 Idem tamen facile de amicis, quidquid insusurrabatur, audivit atque ideo prope cunctos vel amicissimos vel eos, quos summis honoribus evexit, postea ut hostium loco habuit, ut Attianum et Nepotem et Septicium Clarum. 3 Nam Eudaemonem prius conscium imperii ad egestatem perduxit, 4 Polyaenum et Marcellum ad mortem voluntariam coegit, 5 Heliodorum famosissimis litteris lacessivit, 6 Titianum ut conscium tyrannidis et argui passus est et proscribi. 7 Umidium Quadratum et Catilium Severum et Turbonem graviter insecutus est, 8 Servianum sororis virum nonagesimum iam annum agentem, ne sibi superviveret, mori coegit; 9 libertos denique et nonnullos milites insecutus est. 10 Et quamvis esset oratione et versu promtissimus et in omnibus artibus peritissimus, tamen professores omnium artium semperut doctior risit, contempsit, obtrivit. 11 Cum his ipsis professoribus et philosophis libris vel carminibus invisem editis saepe certavit. 12 Et Favorinus quidem, cum verbum eius quondam ab Hadriano reprehensum esset atque ille cessisset, arguentibus amicis, quod male cederet, Hadriano de verbo, quod idonei auctores usurpassent, risum iocundissimum movit; 13 ait enim :"non recte suadetis, familiares, qui non patiminime illum doctiorem omnibus credere, qui habet triginta legiones."
XVI. 1 Famae celebris Hadrianus tam cupidus fuit, ut libros vitae suae scriptos a se libertis suis litteratis dederit iubens, ut eos suis nominibus publicarent; nam et Phlegontis libri Hadriani esse dicuntur. 2 Catacannas libros obscurissimos Antimachum imitando scripsit. 3 Floro poetae scribenti ad se :
ego nolo Caesar esse,
ambulare per Brittanos,
<latitare per Germanos,>
Scythicas pati pruinas
4 rescripsit :
ego nolo Florus esse,
ambulare per tabernas,
latitare per popinas,
culices pati rutundos.
5 Amavit praeterea genus vetustum dicendi, controversias declamavit. 6 Ciceroni Catonem, Vergilio Ennium, Salustio Coelium praetulit eademque iactatione de Homero ac Platone iudicavit. 7 Mathesin sic scire sibi visus est, ut sero kalendis Ianuariis scripserit, quid ei toto anno posset evenire, ita ut eo anno, quo perit, usque ad illam horam, qua est mortuus, scripserit, quid acturus esset. 8 Sed quamvis esset in reprehendendis musicis, tragicis, comicis, grammaticis, rhetoribus, oratoribus facilis, tamen omnes professores et honoravit et divites fecit, licet eos quaestionibus semper agitaverit. 9 Et cum ipse auctor esset, ut multi ab eo tristes recederent, dicebat se graviter ferre, si quem tristem videret. 10 In summa familiaritate Epictetum et Heliodorum philosophos et, ne nominatim de omnibus dicam, grammaticos, rhetores, musicos, geometras, pictores, astrologos habuit, prae ceteris, ut multi adserunt, eminente Favorino. 11 Doctores, qui professioni suae inhabiles videbantur, dilatos honoratosque a professione dimisit.