Latin
Scriptores Historiae Augustae, Hadrianus
Greek and Roman Historians, here 14.1.1.49
Not analysed yet
XXVII. 1 In mortuum eum a multis multa sunt dicta. acta eius inrita fieri senatus volebat. 2 Nec appellatus esset divus, nisi Antoninus rogasset. 3 Templum denique ei pro sepulchro apud Puteolos constituit et quinquennale certamen et flamines et sodales et multa alia, quae ad honorem quasi numinis pertinerent. 4 Qua re, ut supra dictum est, multi putant Antoninum Pium dictum.