Latin
14.10.1.13 to 14.10.1.14
Greek and Roman Historians, here 14.10.1.13-14
Not analysed yet
XIII. 1 Occidit autem sine causae dictione hos nobiles: Mummium Secundinum, Asellium Claudianum, 2 Claudium Rufum, Vitalium Victorem, Papium Faustum, Aelium Celsum, Iulium Rufum, Lollium Professum, Aurunculeium Cornelianum, Antonium Balbum, Postumium Severum, 3 Sergium Lustralem, Fabium Paulinum, Nonnium Gracchum, Masticium Fabianum, Casperium Agrippinum, Caeionium Albinum, Claudium Sulpicianum, 4 Memmium Rufinum, Casperium Aemilianum, Cocceium Verum, Erucium Clarum, L. Stilonem, 5 Clodium Rufinum, Egnatuleium Honoratum, 6 Petronium Iuniorem, Pescennios Festum et Veratianum et Aurelianumet Materianum et Iulianum et Albinum, Cerellios Macrinum, et Faustinianum et Iulianum, 7 Herennium Nepotem, Sulpicium Canum, Valerium Catullinum, Novium Rufum, Claudium Arabianum, Marcum Asellionem. 8 Horum igitur tantorum ac tam inlustrium virorumnam multi in his consulares, multi praetorii, omnes certe summi viri fuereinterfector ab Afris ut deus habetur. 9 Cincium Severum calumniatus est, quod se veneno adpetisset, atque ita interfecit. XIV. 1 Narcissum dein, Commodi strangulatorem, leonibus obiecit. Multos praeterea obscuri loci homines interemit praeter eos, quos vis proelii absumpsit. 2 Post haec, cum se vellet commendare hominibus, vehicularium munusa privatis ad fiscum traduxit. 3 Caesarem dein Bassianum Antoninum a senatu appellari fecit decretis imperatoriis insignibus. 4 Rumor deinde belli Parthici extitit. patri, matri, avo et uxori priori per se statuas conlocavit. 5 Plautianum ex amicissimo cognita eius vita ita odio habuit, ut et hostem publicum appellaret et depositis statuis eius per orbem terrae gravi eum insigniret iniuria, iratus praecipue, quod inter propinquorum et adfinium Severi simulacra suam statuam ille posuisset. 6 Palaestinis poenam remisit, quam ob causam Nigri meruerant. 7 Postea iterum cum Plautiano in gratiam redit et veluti ovans urbem ingressus Capitolium petit, quamvis et ipsum procedenti tempore occiderit. 8 Getae minori filio togam virilem dedit, maiori Plautiani filiam uxorem iunxit. Hi, qui hostem publicum Plautianum dixerant, deportati sunt. 9 Ita omnium rerum semper quasi naturali lege mutatio est. 10 Filios dein consules designavit. Getam fratrem extulit. 11 Profectus dehinc ad bellum Parthicum est edito gladiatorio munere et congiario populo dato. 12 Multos inter haec causis vel veris simulatis occidit. 13 Damnabantur autem plerique, cur iocati essent, alii, cur tacuissent, alii, pleraque figurata dixissent, ut "Ecce imperator vere nominis sui, vere Pertinax, vere Severus".