# here 14.10.1.23-24

Greek and Roman Historians, here, 14.10.1.23 to 14.10.1.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.10.1.23

XXIII. 1 Sunt per plurimas civitates opera eius insigna. Magnum vero illud in civilitate eius, quod Romae omnes aedes publicas, quae vitio temporum labebantur, instauravit nusquam prope suo nomine adscripto, servatis tamen ubique titulis conditorum. 2 Moriens septem annorum canonem, ita ut cottidiana septuaginta quinque milia modium expendi possent, reliquit; olei verotantum, ut per quinquennium non solum <urbis> usibus, sed et totius Italiae, quae oleo eget, sufficeret. 3 Ultima verba eius dicuntur haec fuisse : "Turbatam rem p. ubique accepi, pacatam etiam Brittannis relinquo, senex ac pedibus aeger firmum imperium Antoninis meis relinquens, si boni erunt, imbecillum. si mali." 4 Iussit deinde signum tribuno dari "laboremus", quia Pertinax, quando in imperium adscitus est, signum dederat "militemus". 5 Fortunam deinde regiam, quae comitari principes et in cubiculis poni solebat, geminare statuerat, ut sacratissimum simulacrum utrique relinqueret filiorum; 6 sed cum videret se perurgueri sub hora mortis, iussisse fertur, ut alternis diebus apud filios imperatores in cubiculis Fortuna poneretur. 7 Quod Bassianus prius contempsit quam faceret parricidium. XXIV. 1 Corpus eius a Brittannia Romam usque cum magna provincialium reverentia susceptum est; 2 quamvis aliqui urnulam auream tantum fuisse dicant Severi reliquias continentem eandemque Antoninorum sepulchro inlatam, cum Septimius illic, ubi vita functus est, esset incensus. 3 Cum Septizodium faceret, nihil aliud cogitavit quam ut ex Africa venientibus suum opus occurreret 4 et, nisi absente eo per praefectum urbis medium simulacrum eius esset locatum, aditum Palatinis aedibus, id est <in> regium atrium, ab ea parte facere voluisse perhibetur. 5 Quod etiam post Alexander cum vellet facere, ab aruspicibus dicitur esse prohibitus, cum hoc sciscitans non litasset.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
