# here 14.10.1.9-10

Greek and Roman Historians, here, 14.10.1.9 to 14.10.1.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.10.1.9

IX. 1 His auditis ad senatum Severus quasi confectis rebus litteras misit. Dein conflixit cum Nigro eumque apud Cyzicum interemit caputque eius pilo circumtulit. 2 Filios Nigri post hoc, quos suorum liberorum cultu haberat, in exilium cum matre misit. 3 Litteras ad senatum de victoria dedit neque quemquam senatorum, qui Nigri partium fuerant, praeter unum supplicio adfecit. 4 Antiochensibus iratior fuit, quod et administrantem se in oriente inriserant et Nigrum etiam victum iuverant. Denique multa his ademit. 5 Neapolitanis etiam Palaestinensibus ius civitatis tulit, quod pro Nigro diu in armis fuerunt. 6 In multos s<aev>e animadvertit, praeter ordinem senatorium, qui Nigrum fuerant secuti. 7 Multas etiam civitates eiusdem partis iniuriis adfecit et damnis. 8 Eos senatores occidit, qui cum Nigro militaverant ducum vel tribunorum nomine. 9 Deinde circa Arabiam plura gessit. Parthis etiam in dicionem redactis nec non etiam Adiabenis, qui quidem omnes cum Pescennio senserant. 10 Atque ob hoc reversus triumpho delato appellatus est Arabicus Adiabenicus Parthicus. 11 Sed triumphum respuit, ne videretur de civili triumphare victoria. Excusavit et Parthicum nomen, ne Parthos lacesseret. X. 1 Redeunti sane Romam post bellum civile Nigri aliud bellum civile Clodi Albini nuntiatum est, qui rebellavit in Gallia. Quare postea occisi sunt <filii eius> cum matre. 2 Albinum igitur statim hostem iudicavit et eos, qui ad illum mollius vel scripserunt vel rescripserunt. 3 Et cum iret contra Albinum, in itinere apud Viminacium filium suum maiorem Bassianum adposito Aurelii Antonini nomine Caesarem appellavit, ut fratrem suum Getam ab spe imperii, quam ille conceperat, summoveret. 4 Et nomen quidem Antonini idcirco filio adposuit, quod somniaverat Antoninum sibi successurum. 5 Unde Getam etiam quidam Antoninum putant dictum, ut et ipse succederet in imperio. 6 Aliqui putant idcirco illum Antoninum appellatum, quod Severus ipse in Marci familiam transire voluerit. 7 Et primo quidem ab Albinianis Severi duces victi sunt. Tunc sollitus cum consuleret, a Pannonicianis auguribus comperit se victorem futurum, adversarium vero nec in potestatem venturum neque evasurum, sed iuxta aquam esse periturum. 8 Multi statim amici Albini deserentes venere, multi duces capti sunt, in quos Severus animadvertit.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
