# here 14.11.1.13-20

Greek and Roman Historians, here, Scriptores Historiae Augustae, Pescennius Niger, lines 14.11.1.13-14.11.1.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.11.1.13

4 Item cum quaesitum esset, quis illi successurus esset, respondisse itidem Graeco verso dicitur :
Cui dederint superi nomen habere Pii.
5 Quod omnino intellectum non est, nisi cum Bassianus Antonini, quod verum signum Pii fuit, nomen accepit. 6 Item cum quaereretur quamdiu imperaturus esset, respondisse Graece dicitur :
Bis denis Italum conscendit navibus aequor
si tamen una ratis transiliet pelagus.
Ex quo intellectum Severum viginti annos expleturum.
IX. 1 Haec sunt, Diocletiane maxime Augustorum, quae de Pescennio didicimuus ex pluribus libris. Non enim facile, ut in principes in re p. non fuerunt aut a senatu, appellati non sunt imperatores, aut occisi citius ad famam venire nequiverunt. 2 Inde quod latet Vindex, quod Piso nescitur, quod omnes illi, qui aut tantum adoptati sunt aut a militibus imperatores appellati, ut sub Domitiano Antonius, aut cito interempti vitam cum imperii usurpatione posuerunt. 3 Sequitur nunc, ut de Clodio Albino dicam, qui quasi socius huius habetur, quod et pariter contra Severum rebellarunt et ab eodem victi atque occisi sunt. 4 De quo ipso neque satis clara extant, quia eadem fortuna illius fuit quae Pescennii, etiamsi vita satis dispar. 5 Ac quid ex his, quae ad Pescennium pertinent, praeterisse videamur, licet aliis libris cognosci possint, de hoc Severo Septimio vates dixerunt, qud neque vivus neque mortuus in potestatem Severi venturus esset, sed iuxta aquas illi pereundum esset. 6 Quod quidam dicunt ipsum Severum de mathesi, qua callebat, dixisse. Nec abfuit responsis veritas, cum ille inventus sit iuxta paludem semivivus.
X. 1 Hic tantae fuit severitatis, ut, cum milites quosdam in cauco argenteo expeditionis tempore bibere vidissat iussit omne argentum summoveri de usu expeditionali, addito eo ut ligneis vasis uturentur. Quod quidem illi odium militare concitavit. 2 Dicebat enim posse fieri, ut sarcinae militares in potestatem hostium venirent, nec se barbarae nationes argento nostro gloriosiores facerent, cum alia minus apta hosticam viderentur ad gloriam. 3 Idem iussit vinum in expeditione neminem bibere, sed aceto universos esse contentos. 4 Idem pistores sequi expeditionem prohibuit, bucellato iubens milites et omnes contentos esse. 5 Idem ob unius gallinacei direptionem decem commanipulones, qui raptum ab uno comederant, securi percuti iussit, et fecisset, nisi ab omni exercitu prope usque ad metum seditionis esset rogatus. 6 Et cum perpecisset, iussit, ut denorum gallinaceorum pretia provinciali redderent decem, qui simul furto convixerant, addito eo ut tota in expeditione in commannipulatione nemo focum faceret, ne umquam recens coctum cibum sumerent, sed pane ac frigida vescerentur, adpositis speculatoribus, qui id curarent. 7 Idem iussit, ne zona milites ad bellum ituri aureos vel argenteos nummos portarent, sed publice commandarent, recepturi post proelia quod dederant, addens liberis eorum et uxoribus, heredibus certe reddendum, quibus obvenisset, ne ad hostes aliquid praedae perveniret, si quid forte adversi fortuna fecisset. 8 Sed haec omnia, ut se habuerat Commodi temporum dissolutio, adversa eidem fuere. 9 Denique etiamsi nemo fuit, qui suis temporibus dux severior videretur, perniciem illi magis ista quammortuo, ubi et invidia et odium deposita erant, talia exempla valuerunt.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
