Latin
Scriptores Historiae Augustae, Clodius Albinus, lines 14.12.1.13-14.12.1.15
Greek and Roman Historians, here 14.12.1.13-15
Not analysed yet
VI. 1 Adulescens igitur statim se ad militiam contulit atque Antoninis per Lollium Serenum et Baebium Maecianum et Ceionium Postumianum suos adfines innotuit. 2 Egit tribunus equites Dalmatas; egit et legionem quartanorum et primanorum; Bithynicos exercitus eo tempore, quod Avidius rebellabat, fideliter tenuit. 3 Dein per Commodum ad Galliam translatus, in qua fusis gentibus Transrenanis celebre nomen suum et apud Romanos et apud barbaros fecit. 4 Quibus rebus accensus Commodus Caesareanum ei nomen obtulit et dandi stipendii facultatem et pallii coccini utendi. 5 Quibus omnibus ille prudenter abstinuit dicens Commodum quaerere, qui aut cum eo perirent, aut quos cum causa ipse posset occidere. 6 Quaesturae gratia illi facta est. Qua concessa aedilis non amplius quam decem diebus fuit, quod ad exercitum festino mitteretur. 7 Dein praeturam egit sub Commodo famosissimam. Nam eiusdem ludis Commodus et in foro et in theatro pugnas exhibuisse perhibetur. 8 Consul a Severo declaratus est eo tempore, quo illum sibi paraverat cum Pescennio subrogaret.
VII. 1 Ad imperium venit natu iam grandior et maior Pescennio Nigro, ut Severus ipse in vita sua loquitur. 2 Sed victo Pescennio, cum et filiis suis imperium servare cuperet et ingentem senatus amorem circa Clodium Albinum videret, quod esset viranti quae familiae, litteras ad eum per quosdam summi amoris ac summae adfectionis misit, quibus hortabatur, ut, quoniam occisus esset Pescennius Niger, ipse cum eo fideliter rem p. regeret. Quarum exemplum hoc esse Cordus ostendit :3 "Imperator Severus Augustus Clodio Albino Caesari, fratri amantissimo et desiderantissimo, salutem. 4 Victo Pescennio litteras Romam dedimus, quas senatus tui amantissimus libenter accepit. Te quaeso, ut eo animo rem p. regas, quo dilectus es frater animi mei, frater imperii. 5 Bassianus et Geta te salutant. Iulia nostra et te et sororem salutat. Infantulo tuo -Pescennio Princo munera digna suo loco tuoque mittemus. 6 Tu velim exercitus rei p. ac nobis retentes, mi unanime, mi carissime, mi amantissime."
VIII. 1 Et has quidem litteras missis stipatoribus fidelissimis dedit, quibus praecepit, ut epistolam publice darent, postea vero dicerent se velle pleraque occulte suggerere, quae ad res bellicas pertinerent et ad secreta castrorum atque aulicam fidem; ubi vero in secretum venissent quasi mandata dicturi, quinque validissimi eum interimerent gladiolis infra vestem latentibus. 2 Nec illorum quidem fides defuit; nam cum ad Albinum venissent et epistolam dedissent, qua lecta cum dicerent quaedam secretius suggerenda et locum se motum ab omnibus arbitris postularent, et cum omnino neminem paterentur ad porticum longissimam cum Albino progredi ea specie, ne mandata proderentur, Albinus intellexit insidias. 3 Denique indulgens suspicionibus eos tormentis dedit. Qui diu primo pernegarunt, sed postea victi necessitate confessi sunt ea, quae Severus isdem praeceperat. 4 Tunc iam proditis rebus et apertis insidiis ea, quae suspicabatur, Albinus clara esse intellegens exercitu ingenti collecto contra Severum atque eius duces venit.