# here 14.12.1.16-17

Greek and Roman Historians, here, Scriptores Historiae Augustae, Clodius Albinus, lines 14.12.1.16-14.12.1.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.12.1.16

IX. 1 Et primo quidem conflictu habito contra duces Severi potior fuit, post autem Severus ipse, cum id egisset apud senatum, ut hostis iudicaretur Albinus, contra eum profectus acerrime fortissimeque pugnavit in Gallia non sine varietate fortunae. 2 Denique cum sollicitus augures consuleret, responsum illi est, ut dicit Marius Maximus, venturum quidem in potestatem eius Albinum, sed non vivum nec mortuum. Quod et factum est. 3 Nam cum ultimo proelio commissum esset, innumeris suorum caesis, plurimis fugatis, multis etiam deditis Albinus fugit et, ut multi dicunt, se ipse percussit, ut alii, servo suo percussus semivivus ad Severum deductus est - unde confirmatum est augurium, quod fuerat ante praedictum -, multi praeterea dicunt, a militibus, qui eius nece a Severo gratiam requirebant. 5 Fuit Albino unus, ut aliqui dicunt, filius; Maximus dicit, duo. Quibus primum veniam dedit, postea vero eos cum matre percussit et in profluentem abici iussit. 6 Caput eius excisum pilo circumtulit Romamque misit litteris ad senatum datis, quibus insultavit, quod Albinum tantopere dilexissent, ut eius adfines et fratrem praecipue ingenti honore cumularent. 7 Iacuisse ante praetorium Severi Albini corpus per dies plurimos dicitur usque ad fetorem, Ianiatumque a canibus in profluentem abiectum est.
X. 1 De moribus eius varia dicuntur. Et Severus quidem ipse haec de eodem loquitur, ut eum dicat turpem, malitiosum, improbum, inhonestum, cupidum, luxuriosum. 2 Sed haec belli tempore vel post bellum, quando ei iam de hoste credi non poterat, 3 cum et ipse ad eum quasi ad amicissimum frequentes miserit litteras et multi de Albino bene senserint et Severus ipse Caesarem suum eundem appellari voluerit et, cum de successore cogitaret, hunc primum habuerit ante oculos. 4 Extant praeterea Marci epistolae de hoc eodem, quae testimonium et virtutum eius ferant et morum. 5 Quarum unam inserere ad praefectos datam super eius nomine absurdum non fuit. 6 "Marcus Aurelius Antoninus praefectis suis salutem. Albino ex familia Ceioniorum, Afro quidem homini sed non multa ex Afris habenti, Plautilli genero, duas cohortes alares regendas dedi. 7 Est homo exercitatus, vita tristis, gravis moribus. puto eum rebus castrensibus profuturum, certe offuturum [non] esse [non] satis novi. 8 Huic salarium duplex decrevi, vestem militarem simplicem, sed loci sui, stipendium quadruplum. Hunc vos adhortamini, ut se rei p. ostentet, habiturus praemium quod merebitur." 9 Est et alia epistula, qua idem Marcus Avidii Cassi temporibus de hoc eodem scripsit, cuius exemplum hoc est : 10 "Laudanda est Albini constantia, qui graviter deficientes exercitus tenuit, cum ad Avidium Cassium confugerent. Et nisi hic fuisset, omnes fecissent. 11 Habemus igitur virum dignum consulatu, quem sufficiam in locum Cassi Papiri, qui mihi exanimis prope iam nuntiatus est. 12 Quod interim a te publicari nolo, ne aut ad ipsum Papirium aut ad eius affectus perveniat nosque videamur in locum viventis consulem subrogasse."

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
