# here 14.12.1.4-12

Greek and Roman Historians, here, Scriptores Historiae Augustae, Clodius Albinus, lines 14.12.1.4-14.12.1.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.12.1.4

IV. 1 Sed ut ad eum redeam, fuit, ut dixi, Albinus Hadrumetinus oriundo, sed nobilis apud suos et originem a Romanis familiis trahens, Postumiorum scilicet et Albinorum et Ceioniorum. 2 Quae familia hodie quoque, Constantine maxime, nobilissima est et per te aucta et augenda, quae per Gallienum et Gordianos plurimum crevit. 3 Hic tamen natus lare modico, patrimonio pertenui, parentibus sanctis, patre Ceionio Postumo, matre Aurelia Messalina, primus suis parentibus fuit. 4 Cum exceptus utero, quod contra consuetudinem puerorum, qui nascunturet solent rubere, esset candidissimus, Albinus est dictus. 5 Quod verum esse patris epistula ad Aelium Bassianum tunc proconsulem Africae data designat, adfinem, quantum videtur, eorum ipsorum. 6 Epistula Ceioni Postumi ad Aelium Bassianum : " Filius mihi natus est VII. kal. Decembres, ita candidus statim toto corpore, ut linteamen, quo exceptus est, vinceret. 7 Quare susceptum eum Albinorum familiae, quae mihi tecum communis est, dedi, Albini nomine inposito. Fac, ut rem publicam et te et nos, ut facis, diligas."
V. 1 Hic ergo omnem pueritiam in Africa transegit, eruditus litteris Graecis ac Latinis mediocriter, quod esset animi iam inde militaris et superbi. 2 Nam fertur in scolis saepissime cantasse inter puerulos :
Arma amens capio, nec sat rationis in armis
repetens :
arma amens capio.
3 Huic multa imperii signa, cum esset natus, facta dicuntur; nam et bos albus purpureis ad plenum colorem cornibus natus est, quod mirandum fuit cum cornibus [tum colore]. 4 Quae tamen in templo Apollinis Cumani ab eodem posita iam tribuno diu fuisse dicuntur, quod, cum illic sortem de fato suo tolleret, his versibus eidem dicitur esse responsum :
Hic rem Romanam magno turbante tumultu
sistet eques, sternet Poenos Gallumque rebellem.
5 Et in Gallia quidem eum multas gentes domuisse constat. Ipse autem suspicabatur de Severo sibi praedictum "sternet Poenos", quod Septimius Afer esset. Fuit et aliud signum futuri imperii. 6 Nam cum Caesareana familia hoc speciale habuerit, ut parvuli domus eius in testudineis alveis lavarentur, nato infantulo testudo ingens patri eius munere piscatoris adlata est : 7 quod ille homo litteratus omen accipiens et testudinem libenter accepit et eam curari iussit atque infantulo ad excaldationes pueriles dicari, nobilitandum etiam hinc sperans. 8 Cum rarum esset aquilas in his locis videri, in quibus natus est Albinus, septima eius die hora convivii, quod celebritati pueri deputabatur, cum ei fierent nomina, septem aquilae parvulae denidis adlatae sunt et quasi ad iocum circa cunas pueri constitutae: ne hoc omen pater abnuit, iussit aquilas ali et diligenter curari. 9 Accessit omen, quod, cum pueri eius familiae russulis fasciolis inligarentur, quod forte lotae atque udae essent russulae fasciolae, quas mater praegnas paraverat, purpurea matris [fascea] inligatus est fascea: unde illi ioco nutricis etiam Porfyri nomen inditum est. 10 Haec atque alia signa imperii futuri fuere. quae qui volet nosse, Aelium Cordum legat, qui frivola super huius modi ominibus cuncta persequitur.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
