Latin
14.14.1.1 to 14.14.1.2
Greek and Roman Historians, here 14.14.1.1-2
Not analysed yet
I. 1 Scio, Constantine Auguste, et multos et clementiam tuam quaestionem movere posse, cur etiam Geta Antoninus a me tradatur. De cuius priusquam vel vita vel nece dicam, disseram, cur et ipsi Antonino a Severo patre sit nomen adpositum. 2 Neque enim multa in eius vita dici possunt, qui prius rebus humani sex emptus est, quam cum fratre teneret imperium. 3 Septimius Severus quodam tempore cum consuluisset ac petisset, ut sibi indicaretur, quo esset successore moriturus, in somnis vidit Antoninum sibi successurum. 4 Quare statim ad milites processit et Bassianum, filium maiorem natu, Marcum Aurelium Antoninum appellavit. 5 Quod cum fecisset ex paterna cogitatione vel, ut quidam dicunt, a Iulia uxore commonitus, quae gnara erat somnii, quod minori filio hoc facto ipse interclusisset aditum imperandi, etiam Getam, minorem filium, Antoninum vocari iussit. 6 Itaque semper ab eo in epistulis familiaribus dictus est, cum si forte abesset, scriberet :7 "Salutate Antoninos filios et successores meos." Sed nihil valuit patris cautio, nam ei solus ille successit, qui primus Antoninus nomen accepit. Et haec de Antonini nomine. II. 1 Geta autem dictus est vel a patrui nomine vel avi paterni, de cuius vita et moribus in vita Severi Marius Maximus primo septenario satis copiose rettulit. 2 Fuit autem Antoninus Geta etiam ob hoc ita dictus, quod in animo habuit Severus, ut omnes deinceps principes quemadmodum Augusti, ita etiam Antonini dicerentur, idque amore Marci, [quem patrem] vel fratrem suum semper dicebat et cuius philosophiam littererumque institutionem semper imitatus est. 3 Dicunt aliqui non in Marci honorem tantum Antonini nomini delatum, cum id Marcus adoptivum habuerit, sed in eius, qui Pius cognominatus est, Hadriani scilicet successoris, 4 et quidem ob hoc quod Severum ille ad fisci advocationem delegerat ex formularia forensi, cum ad tantos processus ei patuisset dati ab Antonino primi gradus vel honoris auspicium, 5 simul quod nemo ei videretur felicior imperator ad commodandum nomen eo principe, cuius proprium nomen iam per quattuor principes cucurrisset. 6 De hoc eodem Severus, gnarus geniturae illius, cuius ut plerique Afrorum, peritissimus fuit, dixisse fertur :7 "Mirum mihi videtur, Iuvenalis amantissime, Geta noster divus futurus, cuius nihil omperiale in genitura video." Erat enim Iuvenalis praef. eius praetorii. nec eum fefellit. 8 Nam Bassianus, cum eum occidisset ac vereretur tyrannicam ex parricidio notam audiretque posse mitigari facinus, si divum fratrem appellaret, dixisse fertur : "Sit divus, dum non sit vivus." 9 Denique eum inter divos rettulitatque ideo ut cumque redit fama in gratiam parricida.