# here 14.15.1.5-6

Greek and Roman Historians, here, Scriptores Historiae Augustae, Opellius Macrinus, lines 14.15.1.5-14.15.1.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.15.1.5

V. 1 Statim denique arripuit imperium filio Diadumeno in participatum adscito, quem continuo, ut diximus, Antoninum appellari a militibus iussit. 2 Dein corpus Antonini Romam remisit sepulchris maiorum inferendum. 3 Mandavit collegae dudum suo praetorio, ut munus suum curaret ac praecipue Antoninum honorabiliter sepeliret ducto funere regio, quod sciebat ob vestimenta populo congiaria data multum Antoninum a plebe dilectum. 4 Adcedebat etiam illud, quod militarem motum timebat, ne eo interveniente suum inpediretur imperium, quod raptum ierat, sed quasi invitus acceperat: 5 ut sunt homines, qui ad ea se cogi dicunt, quae vel sceleribus comparant. Timuit autem etiam collegam, ne et ipse imperare cuperret, sperantibus cunctis, quod, si unius numeri concessus accederet neque ille recusaret, et omnes cupidissime id facerent odio Macrini vel propter vitam probram vel propter ignobilitatem, 6 cum omnes superiores nobiles fuissent imperatores. 7 Infulsit praeterea in nomen Severi, cum illius nulla cognatione tangeretur. Unde iocus extitit: "Sic Macrinus est Severus, quo modo Diadumenus Antoninus". Statim tamen ad delendum militum motum stipendium et legionariis et praetorianis dedit solito uberius, 8 utpote qui extenuare cuperet imperatoris occisi crimen. Profuitque pecunia, ut solet, cui innocentia prodesse non poterat; retentus est enim aliquanto tempore in imperio homo vitiorum omnium. 9 Ad senatum dein litteras misit de morte Antonini divum illum appellans excusansque se et iurans, quod de caede illius nescierit.ita sceleri suo more hominum perditorum iunxit periurium, a quoincipere decuit hominem improbum, cum ad senatum scriberet.
VI. 1 Interest scire, cuiusmodi oratio fuerit, qua se excusavit, ut etinpudentia hominis noscatur et sacrilegium, a quo initium sumpsitimprobus imperator. 2 Capita ex oratione Macrini et Diadumeni imperatorum: "Vellemus, p.c., et incolomi Antonino nostro et revecti cum triumpho vestram clementiam videre. Tunc demum enim florente re p. et omnes felices essemus, et sub eo principe viveremus, quem nobis Antoninorum loco didederant. 3 Verum quia id evenire per tumultum militarem non potuit, nuntiamus primum, quid de nobis exercitus fecerit, 4 dein honores divinos, quod primum faciendum est, decernimus ei viro, in cuius verba iuravimus, cum exercitus ultorem caedis Bassiani neminem digniorem praefecto eius putavit, cui et ipse utique vindicandam factionem mandasset, si vivus deprehendere potuisset." 5 Et infra: "Detulerunt ad me imperium, cuius ego, p.c., interim tutelam recepi, tenebo regimen, si et vobis placuerit, quod militibus placuit, quibus iam et stipendium dedi et omnia imperatorio more iussi." 6 Item infra : "Diadumenum filium meum vobis notum et imperio miles donavit et nomine, Antoninum videlicet appellans, ut cohoneste turprius nomine, sic etiam regni honore. 7 Quod vos, p.c., bono faustoque omine adprobetis petimus, ne vobis desit Antoninorum nomen, quod maxime diligitis." 8 Item infra : "Antonino autem divinos honores et miles decrevit, et nos decernimus et vos, p.c., ut decernatis, cum possimus imperatorio iure praecipere, tamen rogamus dicantes ei duas statuas equestres, pedestres duas habitu militari, sedentes civili habitu duas, item divo Severo duas triumphales. 9 Quae omnia, p.c., vos impleri iubebitis nobis religiose pro prioribus ambientibus."

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
