Latin
Scriptores Historiae Augustae, Opellius Macrinus, lines 14.15.1.9-14.15.1.3
Greek and Roman Historians, here 14.15.1.9-3
Not analysed yet
IX. 1 Fuit aliqua mulier Maesa sive Varia ex Emisena urbe, soror Iuliae uxoris Severi Pertinacis Afri, quae post mortem Antonini Bassiani ex aulica domo fuerat expulsa per Macrini superbiam; cui quidem omnia concessit Macrinus, quae diu illa collegerat. 2 Huic erant duae filiae, Symiamira et Mamaea, quarum maiori filius erat Heliogabalus [et Bassiani et Antonini nomen accepit.] Nam Heliogabalum Foenices vocant solem. 3 Sed Heliogabalus pulchritudine ac statura et sacerdotio conspicuus erat ac notus omnibus hominibus, qui ad templum veniebant, militibus praecipue. 4 His Maesa sive Varia dixit Bassianum filium esse Antonini, quod paulatim omnibus militibus innotuit. 5 Erat praeterea Maesa ipsa ditissima (ex quo etiam Heliogabalus luxuriosissimus), qua promittente militibus legiones abductae sunt a Macrino. 6 Suscepta enim illa noctu in oppidum cum suis nepos eius Antoninus est appellatus imperii delatis insignibus.
X. 1 Haec ubi sunt Macrino apud Antiochiam posito nuntiata, miratus audaciam muliebrem, simul etiam contemnens, Iulianum praefectum ad obsidendos eos cum legionibus misit. 2 Quibus cum Antoninus ostenderetur, miro amore in eum omnibus inclinatis occiso Iuliano praefecto ad eum omnes transierunt. 3 Dein parte exercitus coniuncta venit contra Macrinum Antoninus contra se festinantem, commissoque proelio Macrinus est victus proditione militum eius et amore Antonini. Fugiens sane Macrinus cum paucis et filio in vico quodam Bithyniae occisus est cum Diadumeno, ablatumque eius caput est et ad Antoninum perlatum. 4 Sciendum praeterea, quod Caesar fuisse dicitur, non Augustus Diadumenus puer, quem plerique pari fuisse cum patris imperio tradiderunt. 5 Occisus est etiam filius, cui hoc solum attulit imperium, ut interficeretur a milite. 6 Non enim aliquid dignum in eius vita erit, quod dicatur, praeter hoc quod Antoninorum nomini est velut nothus adpositus.
XI. 1 Fuit tamen in vita imperatoria paulo rigidior et austerior sperans se ante acta omnia posse oblivioni dare, cum ipsa severitas illius occasionem reprehendendi et lacerandi eius aperiret. 2 Nam et Severum se et Pertinacem voluerat nuncupari, quae duo illi asperitatis nomina videbantur. Et cum illum senatus Pium ac Felicem nuncupasset, Felicis nomen recepit, Pii habere noluit. 3 Unde in eum epigramma non infacetum Graeci cuiusdam poetae videtur extare, quod Latine hac sententia continetur :
4 Histrio iam senior turpis, gravis, asper, iniquus,
impius et felix sic simul esse cupit,
ut nolit pius esse, velit tamen esse beatus,