# here 14.16.1.1-2

Greek and Roman Historians, here, Scriptores Historiae Augustae, Diadumenus, lines 14.16.1.1-14.16.1.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.16.1.1

I. 1 Antonini Diadumeni pueri, quem cum patre Opilio Macrino imperatorem dixit exercitus occiso Bassiano factione Macriniana, nihil habet vita memorabile, nisi quod Antoninus est dictus et quod ei stupenda omina sunt facta imperii non diutini, ut evenit. 2 Nam cum primum innotuit per legiones occisum esse Bassianum, ingens maeror obsedit omnium pectora, quod Antoninum in re p. non haberent, existimantium, quod cum eo Romanum esset imperium periturum. 3 Id ubi Macrino iam imperatori nuntiatum est, veritus, ne in aliquem Antoninorum, qui multi ex affinibus Antonini Pii erant inter duces, exercitus inclinaret, statim contionem parari iussit filiumque suum tunc puerum Antoninum appellavit. 4 Contio : "Videtis, commilitones, et me aetatis iam provectae et Diamenum puerum, quem diu principem, si di faveant, habebitis. 5 Intellego praeterea desiderium ingens Antoniani nominis apud vos manere, quare, quoniam mihi per conditionem fragilitatis humanae non multum superesse videtur ad vitam, hunc puerum Antoninum vobis auctoribus nuncupo diu vobis Antoninum repraesentaturum." Adclamatum : 6 "Macrine imperator, di te servent. Antonine Diadumene, di te servent. Antoninum diu vivum omnes rogamus. 7 Iuppiter optime maxime, Macrino et Antonino vitam. tu scis, Iuppiter, Macrinus vinci non potest. tu scis, Iuppiter, Antoninus vinci non potest. 8 Antoninum habemus, omnia habemus. Antoninum nobis di dederunt. Puer Antoninus dignus imperio.
II. 1 "Macrinus imperator dixit : "Habete igitur, commilitones, pro imperio aureos ternos, pro Antonini nomine aureos quinos et solitas promotiones sed geminatas. Di facient, ut haec saepius fiant. Dabimus autem per cuncta quiquennia hoc, quod hodie putavimus." 2 Post hoc ipse puerulus Diadumenus Antoninus imperator dixit : "Gratias vobis, commilitiones, quod me et imperio donastis et nomine, siquidem dignos et me et patrem meum duxistis, quos imperatores Romanos diceretis et quibus committeretis rem p. 3 Et pater quidem meus curabit, ne desit imperio, ego autem elaborabo, ne desim nomini Antoninorum. Scio enim me Pii, me Marci, me Veri suscepisse nomen, quibus satis facere perdifficile est. 4 Interim tamen causa imperii, causa nominis id omne quod pater et tantundem promitto honoribus, ut et venerandus Macrinus pater praesens promisit, duplicatis. 5 "Herodianus Gracus scriptor haec praeteriens Diadumenum tantum Caesarem dicit puerum a militibus nuncupatum et cum patre occisum. 6 Hac habita contione statim apud Antiochiam moneta Antonini Diadumeni nomine percussa est, Macrini usque ad iussum senatus dilata est. 7 Missae etiam ad senatum litterae, quibus nomen Antonini indicatum est. Quare etiam senatus imperium id libenter dicitur recepisse, quamvis alii Antonini Caracalli odio id factum putent. 8 Paraverat sane paenulas populo coloris russei dare Macrinus imperator in honorem Antonini filii sui, quae vocarentur Antoninianae, ut caracallae Bassiani dictae sunt, adserens melius filium suum Paenuleum vel Paenularium dicendum, quam Caracallus esset dictus Bassianus. 9 Congiarium etiam per edictum Antonianum promisit, ut ipsum edictum poterit indicare. 10 Verba edicti : "Vellem, Quirites, iam praesentes essemus : Antoninus vester vobis congiarium sui nominis daret. Incideret praeterea et pueros Antoninianos et puellas Antoninianas, quae tam grati nominis gloriam propagarent." Et reliqua.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
