# here 14.17.1.14-15

Greek and Roman Historians, here, 14.17.1.14 to 14.17.1.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.17.1.14

XIV. 1 Sed nihil agunt improbi contra innocentes. Nam nulla vi quis adduci potuit, ut tantum facinus impleret, cum in ipsum magis conversa sint tela, quae parabat aliis, ab hisque <sit> interfectus, quibus alios adpetebat. 2 Sed ubi primum lutati sunt tituli statuarum, milites omnes exarserunt, et pars in Palatium, pars in hortos, in quibus erat Varius, ire tendunt, ut Alexandrum vindicarent hominemque inpurum eundemque parricidalis animi tandem a re p. depellerent. 3 Et cum in Paladium venissent, Alexandrum cum matre atque avia custoditum diligentissime postea in castra duxerunt. 4 Secuta autem erat illos Symiamira mater Heliogabali pedibus, sollicita filio. 5 Inde itum est in hortos, ubi Varius invenitur certamen aurigandi parans, exspectans tamen intentissime, quando eidem nuntiaretur consobrinus occisus. 6 Qui subito militum strepitu exterritus in angulum se condit obiectuque veli cubicularis, quod in introitu erat cubiculi, se texit, 7 missis praefectis alio ad conpescendos milites in castra, alio vero ad eos placandos, qui iam in hortos venissent. 8 Antiochianus igitur e praefectis unus milites, qui in hortos venerant, sacramenti admonitione exoravit, ne illum occiderent, quia nec multi venerant et plerique cum vexillo, quod Aristomachus tribunus retinuerat, remanserat. Haec in hortis. XV. 1 In castris vero milites precanti praefecto dixerunt se parsuros esse Heliogabalo, si et inpuros homines et aurigas et histriones a se dimoveret atque ad bonam frugem rediret his maxime summotis, qui cum omnium dolore apud eum plurimum poterant et qui omnia eius vendebant vel veritate vel fumis. 2 Remoti sunt denique ad eo Hierocles, Gordius et Myrismus et duo improbi familiares, qui eum ex stulto stultiorem faciebant. 3 Mandatum praeterea a militibus praefectis, ne paterentur illum ita diutius vivere et ut Alexander custodiretur nevel illi aliqua vis adferretur, simul ne Caesar quempiam amicum Augusti videret, ne ulla fieret imitatio turpitudinis. 4 Sed Heliogabalus et ingenti prece Hieroclem reposcebat inpudicissimum hominem et insidias in dies Caesaris propagabat. 5 Denique kal. Ianuariis, cum simul tum designati essent consules, noluit cum consobrino procedere. 6 Ad extremum cum ei avia et mater dicerent inminere milites ad eius exitium, nisi concordiam viderent inter se consobrinorum, sumpta praetexta hora diei sexta processit ad senatum avia sua ad senatum vocata et ad sellam perducta. 7 Deinde in Capitolium ad vota concipienda et perficienda solemnia ire noluit, omniaque per pr(aetorem) urbanum facta sunt, quasi consules illic non essent.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
