# here 14.17.1.16-17

Greek and Roman Historians, here, 14.17.1.16 to 14.17.1.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.17.1.16

XVI. 1 Nec distulit caedem consobrini, sed timens, ne senatus ad alium quempiam se inclinaret, si ille consobrinum occidisset, iussit subito senatum urbe decedere. Omnesque, quibus aut vehicula aut servi deerant, subito proficisci iussi sunt, cum alii per baiulos, alii per fortuita animalia et mercede conducta veherentur. 2 Sabinum consularem virum, ad quem libros Ulpi[ci]anus scripsit, quod in urbe remansisset, vocato centurione mollioribus verbis iussit occidi. 3 Sed centurio aure surdiori imperari sibi credidit, ut urbe pelleretur, itaque fecit. Sic vitium centurionis Sabino saluti fuit. 4 Removit et Ulpianum iuris consultum ut bonum virum et Silvinum rhetorem, quem magistrum Caesaris fecerat. Et Silvinus quidem occisus est, Ulpianus vero reservatus. 5 Sed milites et maxime praetorianus, vel scientes, quo<d> mala in <Alexandrum> Heliogabalus pararat, vel quod sibi viderent invidiam <fore ex Alexandri amore, inter se congressi sunt> factaque conspiratione ad liberandam rem p. primum conscii <libidinum eius occisi sunt vario> genere mortis, cum alios genitalibus exemptis necarent, alios ab ima parte perfoderent, ut mors esset vitae consentiens. XVII. 1 Post hoc in eum impetus factus est atque in latrina, ad quam confugerat, occisus. Tractus deinde per publicum. Addita iniuria cadaveri est, ut id in cloacam milites mitterent. 2 Sed cum non c[a]episset cloaca fortuito, per pontem Aemilium adnexo pondere, ne fluitaret, in Tiberim abiectum est, ne umquam sepeliri posset. 3 Tractum est cadaver eius etiam per circi spatia. Priusquam in Tiberim praecipitaretur. 4 Nomen eius, id est Antonini, erasum est senatu iubente remansitque Varii Heliogabali, si quidem illud adfectato retinuerat, cum vult videri filius Antonini. 5 Appellatus est post mortem Tiberinus et Tractatitius et Inpurus et multa, si quando ea erant designanda, quae sub eo facta videbantur. 6 Solusque omnium principum et tractus est et in cloacam missus et in Tiberim praecipitus. 7 Quod odio communi omnium contigit, a quo speciatim cavere debent imperatores, si quidem nec sepulchra mereantur, qui amorem senatus populi ac militum non merentur. 8 Opera publica ipsius praeter aedem Heliogabali dei, quem Solem alii, alii lovem dicunt, et amphitheatri instaurationem post exustionem et lavacrum in vico Sulpicio, quod Antoninus Severi filius coeperat, nulla extant. 9 Et lavacrum quidem Antoninus Caracallus dedicaverat et lavando et populum admittendo, sed porticus defuerant, quae postea ob hoc subditivo Antonino extructae sunt, ab Alexandro perfectae.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
