# here 14.17.1.24-25

Greek and Roman Historians, here, 14.17.1.24 to 14.17.1.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.17.1.24

XXIV. 1 Pisces semper quasi in marina aqua cum colore suo coctos conditura veneta comedit. Momentarias de rosato et rosis piscinas exhibuit et lavit cum omnibus suis caldarias de nardo exhibens. Idem in lucernis balsamum exhibuit. 2 Idem mulieres numquam iteravit praeter uxorem. Lupanaria domi amicis, clientibus et servis exhibuit. 3 Idem numquam minus centum sestertiis c[a]enavit, hoc est argenti libris triginta; aliquando autem tribus milibus sestertium cenavit omnibus supputatis, quae inpendit. 4 Cenas vero et Vitellii et Apicii vicit. Pisces e vivariis suis bubus traxit. Per macellum transiens mendicitatem publicam flevit. 5 Parasitos ad rotam aquariam ligabat et cum vertigine sub aquas mittebat rursusqua in summum revolvebat eosque Ixionios amicos vocavit. 6 Stravit et saxis Lacedaemoniis ac porphyreticis plateas in palatio, quas Antoninianas vocavit. Quae saxa usque ad nostram memoriam manserunt, sed nuper eruta <et> exsecta sunt. 7 Constituerat et columnam unam dare ingentem, ad quam ascenderetur intrinsecus, ita ut in summo Heliogabalum deum collocaret, sed tantum saxum non invenit, cum id de Thebaide adferre cogitaret. XXV. 1 Ebrios amicos plerumque claudebat et subito nocte leones et leopardos et ursos exarmatos immittebat, ita ut expergefacti in cubiculo eodem leones, ursos, pardos cum luce vel, quod est gravius, nocte invenirent, ex quo plerique exanimati sunt. 2 Multis vilioribus amicis folles pro accubitis sternebat eosque reflabat prandentibus illis, ita ut plerumque subito sub mensis invenirentur prandentes; 3 primus denique invenit simma in terra sternere, non in lectulis, ut a pedibus utres per pueros ad reflandum spiritum solverentur. 4 In mimicis adulteriis ea, quae solent simulato fieri, effici ad verum iussit. 5 Meretrices a lenonibus cunctis redemit saepe et manumisit. 6 Cum inter fabulas privatas sermo esset ortus, quanti herniosi esse possent in urbe Roma, iussit omnes notari eosque ad balneas suas exhiberi et cum isdem lavit, nonnullis etiam honestis. 7 Gladiatores ante convivium pugnantes sibi et pyctas frequenter exhibuit. 8 Stravit sibi triclinium in summo lusorio et, dum pranderet, noxios et venationes sibi exhibuit. 9 Parasitis in secunda mensa saepe ceream cenam, saepe ligneam, saepe eburneam, aliquando fictilem, nonnumquam vel marmoream vel lapideam exhibuit, ita ut omnia illis exhiberentur videnda de diversa materia, quae ipse cenabat, cum tantum biberent per singula fercula et manus, quasi comedissent, lavarent.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
