# here 14.17.1.28-29

Greek and Roman Historians, here, 14.17.1.28 to 14.17.1.29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.17.1.28

XXVIII. 1 Canes quaternos ingentes iunxit ad currum et sic est vectatus intra domum regiam, idque privatus in agris suis fecit. 2 Processit in publicum et quattuor cervis iunctis ingentibus. Iunxit sibi et leones, Matrem magnam se appellans. Iunxit et tigres, Liberum sese vocans eodem habitu agens, quo dii pinguntur, quos imitabatur. 3 Aegyptios dracunculos Romae habuit, quos illi agathodaemonas vocant. Habuit et hippopotamos et crocodillum et rhinocerotem et omnia Aegyptia, quae per naturam sui exhiberi poterant. 4 Struthocamelos exhibuit in cenis aliquotiens, dicens praeceptum Iudaeis, ut ederent. 5 Illud sane mirum videtur, quod dicitur ab eo factum ut de croco sigma straverit, cum summos viros rogasset ad prandium, pro eorum dignitate se dicans fenum exhibere. 6 Transegit et dierum actus noctibus et nocturnos diebus, aestimans hoc inter instrumenta luxuriae, ita ut sero de somno surgeret et salutari inciperet, mane autem dormire inceptaret. Amicis cottidie &ltlargiebatur> nec quemquam facile indonatum relinquebat, nisi quem frugi quasi perditum repperisset. XXIX. 1 Habuit gemmata vehicula et aurata contemptis argentatis et eboratis et aeratis. 2 Iunxit et quaternas mulieres pulcherrimas et binas ad pabillum vel ternas et amplius et sic vectatus est, sed plerumque nudus, cum illum nudae traherent. 3 Habuit et hanc consuetudinem, ut octo calvos rogaret ad cenam et item octo luscos etitem octo podagrosos, octo surdos, octo nigros, octo longos et octo pingues, cum capi non possent uno sigmate, ut de his omnibus risus citaret. 4 Donavit et argentum omne convivis, quod habuit in convivio, et omnem apparatum poculorum, idque saepius. 5 Hydrogarum Romanorum ducum primus publice exhibuit, cum antea militaris mensa esset, quam postea statim Alexander reddidit. 6 Proponebat praeterea his quasi themata, ut iura nova dapibus condiendis invenirent, et cuius placuisset commentum, ei dabat maximum praemium, ita ut sericam vestem donaret, quae tunc et in raritate videbatur et in honore; 7 si cuius autem displicuisset, iubebat, ut semper id comesset, quamdiu tamen melius inveniret. 8 Semper sane aut inter flores sedit aut inter odores pretiosos. 9 Amabat sibi pr[a]etia [rerum] maiora dici earum rerum, quae mensae parabantur, orexin convivio hanc esse adserens.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
