# here 14.17.1.30-31

Greek and Roman Historians, here, 14.17.1.30 to 14.17.1.31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.17.1.30

XXX. 1 Pinxit se ut coppedinarium, ut seplasiarium, ut popinarium, ut tabernarium, ut lenonem, idque totum domi semper et exercuit. 2 Sescentorum strutionum capita una c[a]ena multis mensis exhibuit ad edenda cerebella. 3 Exhibuit aliquando et tale convivium, ut haberet viginti et duo fercula ingentium epularum, sed per singula lavarent et mulieribus uterentur et ipse et amici cum iure iurando, quod efficerent voluptatem. 4 Celebravit item tale convivium, ut apud amicos singulos singuli missus appararentur et, cum alter maneret in Capitolio, alter in Palatio, alter super aggerem, alter in Caelio, alter trans Tiberim et ut quisque mansisset, tamen per ordinem in eorum domibus singula fercula ederentur ireturque ad omnium domos. 5 Sic unum convivium vix toto die finitum est, cum et lavarent per singula fercula et mulieribus uterentur. 6 Sybariticum missum semper exhibuit ex oleo et garo, quem quo anno Sybaritae reppererunt, et perierunt. 7 Dicitur et balneas fecisse multis locis ac semel lavisse atque statim destruxisse, ne ex usu balneas haberet. Hoc idem de domibus, de praetoriis, de zetis fecisse dicitur. 8 Sed et haec &et alia> nonnulla fidem transeuntia credo esse ficta ab his, qui gratiam Alexandri Heliogabalum deformare voluerunt. XXXI. 1 Fertur et meretricem notissimam et pulcherrimam redemisse centum sestertiis eamque intactam velut virginem coluisse. 2 Huic eidem privato cum quidam diceret "Non times pauper fieri?", dixisse dicitur : "Quid melius quam ut ipse mihi heres sim et uxori meae?" 3 Habuerat praeterea facultates a multis dimissas gratia patris. idem filios se nolle dicebat, ne quis frugi contingeret. 4 Odores Indicos sine carbonibus ad vaporandas zetas iubebat incendi. Iter privatus numquam minus sexaginta vehiculis fecit avia sua Varia reclamante, quod omnia perditurus esset; 5 imperator vero etiam sescenta vehicula dicitur duxisse, adserens decem milibus camelorum Persarum regem iter facere et Neronem quingentis carrucis iter inisse. 6 Causa vehiculorum erat lenonum, lenarum, meretricum, exoletorum, subactorum etiam bene vasatorum multitudo. 7 In balneis semper cum mulieribus fuit, ita ut eas ipse psilothro curaret, ipse quoque barbam psilothro accurens, quodque pudendum dictu sit, eodem quo mulieres accurabantur et eadem hora; rasit et virilia subactoribus suis ad novaclum manu sua, quo postea barbam fecit. 8 Scobe auri porticum stravit et argenti dolens, quod non posset et electri, idque frequenter quamcumque fecit iter pedibus usque ad equum vel carpentum, ut fit hodie de aurosa harena.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
