# here 14.17.1.32-33

Greek and Roman Historians, here, 14.17.1.32 to 14.17.1.33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.17.1.32

XXXII. 1 Calciamentum numquam iteravit, anulos etiam negatur iterasse; pretiosas vestes saepe conscidit. Ballenam cepit et appendit atque ad eius aestimationem ponderis pisces amicis exhibuit. 2 Naves onustas mersit in portum, magnanimitatis hoc esse dicens. Onus ventris auro excepit, in myrrinis et onychis minxit. 3 Idem dixisse fertur : "Si habuero heredem, dabo illi tutorem, qui illum haec facere cogat, quae ipse feci facturusque sum". 4 Habuit etiam istam consuetudinem, ut cenas sibi exhiberet tales, ut una die nonnisi de fasianis totum ederet omnesque missus sola fasianorum carne strueret, item alia die de pupillis, alia de pisce illo et item illo, alia de porcis, alia de strutionibus, alia de holeribus, alia de pomis, alia de dulciis, alia de opere lactario. 5 Saepe amicos suos cum Aethiopibus aniculis inclusit nocturnis mansionibus et usque ad lucem detinuit, cum pulcherrimas his diceret apparatas. 6 Fecit hoc idem etiamde pueris et tunc, ante Philippum utpote, licebat. 7 Ridebat autem sic nonnumquam, ut publice in theatro solus audiretur. 8 Ipse cantavit, saltavit, ad tibias dixit, tuba cecinit, pandurizavit, organo modulatus est. 9 Fertur et una die ad omnes circi et theatri et amphitheatri et omnium urbis locorum meretrices textus cucullione mulionico, ne agnosceretur, ingressus, cum tamen omnibus meretricibus sine affectu libidinis aureos donaret addens : "Nemo sciat, Antoninus haec donat". XXXIII. 1 Libidinum gerena quaedam invenit, ut spinthrias veterum (i)m(per)atorum vinceret, et omnis apparatus Tiberii et Caligulae et Neronis norat. 2 Et praedictum eidem erat a sacerdotibus Syris biothanatum se futurum. 3 Paravereat igitur funes blatta et serico et cocco intortos, quibus, si necesse esset laqueo, vitam finiret. 4 Paraverat et gladios aureos, quibus se occideret, si aliqua vis urgeret. 5 Paraverat et in cerauneis et in hyacinthis et in smaragdis venena, quibus se interimeret, si quid gravius inmineret. 6 Fecerat et latissimam turrem substratis aureis gemmatisque ante se tabulis, ex qua se praecipitaret, dicens etiam mortem suam pretiosam esse debere et ad speciem luxuriae, ut diceretur nemo sic perisse. Sed nihil ista valuerunt. 7 Nam, ut diximus, et occisus est per scutarios et per plateas et sordidissime per cloacas ductus et in Tiberim submissus est. 8 Hic finis Antoninorum nomini in re p. fuit, scientibus cunctis istum Antoninum falsum fuisse quam nomine.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
