# here 14.18.1.1-2

Greek and Roman Historians, here, Scriptores Historiae Augustae, Severus Alexander, lines 14.18.1.1-14.18.1.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.18.1.1

[I] Interfecto Vario Heliogabalo – sic enim malumus dicere quam Antoninus, quia et nihil Antoninorum pestis illa ostendit 2 et hoc nomen ex annalibus senatus auctoritate erasum est – ad remedium generis humani Aurelius Alexander, urbe Arcena genitus, Varii filius, Variae nepos et consobrinus ipsius Gabali, accepit imperium, cum ante Caesar a senatus esset appellatus, mortuo scilicet Macrino, 3 Augustumque nomen idem recepit addito eo, ut et patris patriae nomen et ius proconsulare et tribuniciam potestatem et ius quintae relationis deferente s sena u tu uno die adsumeret. 4 et ne praeceps ista honorum continuatio videatur, exponam causas, quibus id et senatus coactus est facere et ille perpeti. 5 non enim aut gravitati senatus congruebat omnia simul deferre aut bono principi raptum ire tot simul dignitates. 6 milites iam insueverant sibi imperatores et tumultuario iudicio facere et item facile mutare, adserentes nonnumquam ad defensionem se idcirco fecisse, quod nescissent senatum principem appellasse. 7 nam et Pescennium Nigrum et Clodium Nigrum Albinum et Avidium Cassium et antea Lucium Vindicem et L. Antoni n um et ipsum Severum, cum senatus iam Iulianum dixisset principem, imperatores fecerant, atque ista res bella civilia severat, quibus necesse fuit militem contra hostem paratum parricidaliter perire.
[II] hac igitur causa festinatum est, ut omnia simul Alexander quasi iam vetus imperator acciperet. 2 huc accessit nimia et senatus et populi inclinatio post illam cladem, quae non solum Antoninorum nomen decoloravit, sed etiam Romanum dehonestavit imperium. 3 certatim denique omnia decreta sunt et nominum genera et potestatum. 4 primus denique et omnium cuncta insignia et honorificentiae genera simul recepit suffragante sibimet Caesaris nomine, quod iam ante aliquot annos meruerat, et magis suffragante vita et moribus, cum illi magnum conciliasset favorem, quod Heliogabalus occidere conatus est nec potuit et militibus repugnantibus et senatu refragante. 5 atque haec parva sunt, nisi quod dignum se exhibuit, quem senatus servaret, quem salvum milites cuperent, quem omnium bonorum sententia principem diceret.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
