# here 14.18.1.36-37

Greek and Roman Historians, here, Scriptores Historiae Augustae, Severus Alexander, lines 14.18.1.36-14.18.1.37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.18.1.36

[XXVII] In animo habuit omnibus officiis genus vestium proprium dare et omnibus dignitatibus, ut a vestitu dinoscerentur, et omnibus servis, ut in populo possent agnosci, ne quis seditiosus esset, simul ne servi ingenuis miscerentur. 2 sed hoc Ulpiano Pauloque displicuit dicentibus plurimum rixarum fore, si quidem faciles essent homines ad iniurias. 3 tum satis esse constituit, ut equites Romani a senatoribus clavi qualitate discernerentur. 4 paenulis intra urbem frigoris causa ut senes uterentur, permisit, cum id vestimenti genus semper itinerarium aut pluviale fuisset. matronas tamen intra urbem paenulis uti vetuit, itinere permisit. 5 Facundiae Graecae magis quam Latinae nec versu invenustus et ad musicam pronus, matheseos peritus, et ita quidem ut ex eius iussu mathematici publice proposuerint Romae ac sint professi, ut docerent. 6 haruspicinae quoque peritissimus fuit, orneoscopos magnus, ut et Vascones Hispanorum et Pannoniorum augures vicerit. 7 geometriam fecit. pinxit mire, cantavit nobiliter, sed numquam alio conscio nisi pueris suis testibus. 8 vitas principum bonorum versibus scripsit. 9 lyra, tibia, organo cecinit, tuba etiam, quod quidem imperator numquam ostendit. palaestes primus fuit. 10 in armis magnus, adeo ut multa bella et gloriose gesserit.
[XXVIII] Consulatum ter iniit tantum ordinarium ac primo nundinio sibi alios semper suffecit. 2 severissimus iudex contra fures appellans eosdem cottidianorum scelerum reos et damnans acerrime ac solos hostes inimicosque rei p. vocans. 3 eum notarium, qui falsum causae brevem in consilio imperatorio rettulisset, incisis digitorum nervis, ita ut numquam posset scribere, deportavit. 4 cum quidam ex honoratis vitae sordidae et aliquando furtorum reus per ambitionem nimiam ad militiam adspirasset, idcirco quod per reges amicos ambierat, admissus statim in furto praesentibus patronis detectus est iussusque a regibus audiri damnatus est re probata. 5 et cum quaereretur a regibus, quid apud eos paterentur fures, illi responderunt: "crucem". ad eorum responsum in crucem sublatus est. ita et patronis auctoribus damnatus ambitor est et Alexandri, quam praecipue tuebatur, servata clementia est. 6 Statuas colossas vel pedestres nudas vel equestres divis imperatoribus in foro divi Nervae, quod Transitorium dicitur, locavit omnibus cum titulis et columnis aereis, quae gestorum ordinem continerent, exemplo Augusti, qui summorum virorum statuas in foro suo e marmore collocavit additis gestis. 7 volebat videri originem de Romanorum gente trahere, quia eum pudebat Syrum dici, maxime quod quodam tempore frustra, ut solent Antiochenses, Aegyptii, Alexandrini, lacessiverant conviciolis, et Syrum archisynagogum eum vocantes et archiereum.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
