# here 14.18.1.60-62

Greek and Roman Historians, here, Scriptores Historiae Augustae, Severus Alexander, lines 14.18.1.60-14.18.1.62. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.18.1.60

[XLVI] Adsessoribus salaria instituit, quamvis saepe dixerit eos esse promovendos, qui per se rem p. gerere possent, non per assessores, addens militares habere suas administrationes, habere litteratos, et ideo unumquemque hoc agere debere, quod nosset. 2 thesauros reppertos his, qui reppererant, donavit et, si multi essent, addidit his eos, quos in suis habebat officiis. 3 cogitabat secum et descriptum habebat, cui quid praestitisset, et si quos sciret vel nihil petisse vel non multum, unde sumptus suos augerent, vocabat eos et dicebat: "quid est, cur nihil petis? an me tibi vis fieri debitorem? pete, ne privatus de me queraris." 4 dabat autem haec in beneficiis, quae famam eius non laederent, bona punitorum, sed numquam cum auro, argento vel gemmis – nam id omne in aerarium reponebat – , dabat praeposituras locorum civilium, non militum, dabat eas administrationes, quae ad procurationes pertinerent. 5 rationales cito mutabat, ita ut nemo nisi annum conplerent, eosque, etsi boni essent, oderat, malum necessarium vocans. praesides vero proconsules et legatos numquam fecit ad beneficium, sed ad iudicium vel suum vel senatus.
[XLVII] Milites expeditionis tempore sic disposuit, ut in mansionibus annonas acciperent nec portarent cibaria decem et septem, ut solent, dierum nisi in barbarico, quamvis et illic mulis eosdem atque camelis adiuverit dicens milites se magis servare quam se ipsum, quod salus publica in his esset. 2 aegrotantes ipse visitavit per tentoria milites etiam ultimos et carpentis vexit et omnibus necessariis adiuvit. 3 et si forte gravius laborarent, per civitates et agros patribus familias honestioribus et sanctioribus matronis eos distribuebat reddens inpendia quae fecissent, sive convaluissent illi seu perissent.
[XLVIII] Cum quidam Ovinius Camillus senator antiquae familiae delicatissimus rebellare voluisset tyrannidem adfectans eique nuntiatum esset ac statim probatum, ad Palatium eum rogavit eique gratias egit, quod curam rei p., quae recusantibus bonis inponeretur, sponte reciperet; 2 deinde ad senatum processit et timentem ac tantae conscientiae tabe confectum participem imperii appellavit, in Palatium recepit, convivio adhibuit, ornamentis imperialibus et melioribus, quam ipse utebatur, adfecit. 3 et cum expeditio barbarica esset nuntiata, vel ipsum, si vellet, ire vel ut secum proficisceretur, hortatus est. 4 et cum ipse pedes iter faceret, illum invitavit ad laborem; quem post quinque milia cunctantem equo sedere iussit, cumque post duas mansiones equo etiam fatigatus esset, carpento inposuit. 5 hoc quoque seu timore seu vere respuentem, abdicantem quin etiam imperium et mori paratum dimisit commendatumque militibus, a quibus Alexander unice amabatur, tutum ad villas suas irae praecepit, in quibus diu vixit. 6 sed post iussu imperatoris Maximini occisus est, quod et ille militaris esset et Alexander a militibus occisus esset. scio vulgum hanc rem, quam contexui, Traiani putare, sed neque in vita eius id Marius Maximus ita exposuit neque Fabius Marcellinus neque Aurelius Verus neque Statius Valens, qui omnem eius vitam in litteras miserunt. 7 contra autem et Septiminus et Acholius et Encolpius vitae scriptores ceterique de hoc talia praedicarunt. 8 quod ideo addidi, ne quis vulgi magis famam sequeretur quam historiam, quae rumore utique vulgi verior repperitur.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
