# here 14.19.1.17-19

Greek and Roman Historians, here, Scriptores Historiae Augustae, Maximini Duo, lines 14.19.1.17-14.19.1.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.19.1.17

XVII. 1 Ubi hoc senatus consultum Maximinus accepit, homo natura ferus sic exarsit, ut non hominem sed beluam putares. 2 Iaciebat se in parietes, nonnumquam terrae se prosternebat, exclamabat incondite, arripiebat gladium, quasi senatum posset occidere, conscindebat vestem regiam, aliquos verberibus adficiebat, et nisi de medio recessisset, ut quidam sunt auctores, oculos filio adulescentulo sustulisset. 3 Causa autem iracundiae contra filium haec fuit, quod eum Romam ire iusserat, cum primum imperator factus est, et ille patris nimio amore neglexerat; putabat autem, quod, si ille Romae fuisset, [et] nihil ausurus esset senatus. 4 Ardentem igitur iracundia amici intra cubiculum receperunt. 5 Sed cum furorem suum tenere non posset, ut oblivionem dicitur, eo usque ut, quid actum esset, ignoraret. Alia sane die admissis amicis, qui eum videre non poterant sed tacebant et qui factum senatus tacite laudabant, consilium habuit, quid facto opus esset. 7 De consilio ad contionem processit, in qua contione multa in Afros, multa in Gordianum, plura in senatum dixit cohortatusque milites ad communes iniurias vindicandas.
XVIII. 1 Contio denique omnis militaris fuit, cuius hoc exemplum est: "Conmilitones, rem vobis notam proferimus: Afri fidem fregerunt. Nam quando tenuerunt? Gordianus senex debilis et morti vicinus sumpsit imperium. 2 Sanctissimi autem p. c. illi, qui et Romulum et Caesarem occiderunt, me hostem iudicaverunt, cum pro his pugnarem et ipsis vincerem, nec solum me sed etiam vos et omnes, qui mecum sentiunt, et Gordianos, patrem ac filium, Augustos vocarunt. 3 Ergo si viri estis, si vires habetis, eamus contra senatum et Afros, quorum omnium bona vos habebitis." 4 Dato igitur stipendio, et quidem ingenti, Romam versus cum exercitu proficisci coepit.
XIX. 1 Sed Gordianus in Africa primum a Capeliano quodam agitari coepit, cui Mauros regenti successorem dederat. 2 Contra quem filium iuvenem cum misisset, acerrima pugna interfecto filio ipse laqueo vitam finiit, sciens et in Maximino multum esse roboris et in Afris nihil virium, multum quin immo perfidiae. 3 Tunc Capelianus victor pro Maximino omnes Gordiani [metu] partium in Africa interemit atque proscripsit nec cuiquam pepercit, prorsus ut ex animo Maximini videretur haec facere. 4 Civitates denique subvertit, fana diripuit, donaria militibus divisit, plebem et principes civitatum concidit. 5 Ipse praeterea militum animos sibi conciliabat, proludens ad imperium, si Maximinus perisset.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
