# here 14.19.1.24-25

Greek and Roman Historians, here, Scriptores Historiae Augustae, Maximini Duo, lines 14.19.1.24-14.19.1.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.19.1.24

XXIV. 1 Hic finis Maximinorum fuit, dignus crudelitate patris, indignus bonitate filii. Quibus mortuis ingens laetitia provincialium, dolor gravissimus barbarorum. 2 Sed milites interfectis publicis hostribus recepti sunt ab oppidanis rogantes, et primum ita ut ante imagines Maximi et Balbini ert Gordiani adorarent, cum omnes dicerent priore Gordianos in deos relatos. 3 Post hoc ingens ex Aquileia commeatus in castra, quae laborabant fame, praetio traductus refectisque militibus alia die ad contionem ventum est, et omnes in Maximi et Balbini verba iurarunt, Gordianos priores divos appellantes. 4 Dici vix potest, quanta laetitia fuerit, cum Romam per Italiam caput Maximini fertur, occurrentibus cunctis ad gaudium publicum. 5 Et Maximus quidem, quem multi Puppienum putant, apud Ravennam bellum parabat per Germanorum auxilia; qui ubi conperit consensisse exercitum sibi et collegis suis, occiso autem esse Maximinos, 6 quare statim dimissis Germanorum auxiliis, quae sibi contra hostem paraverat, Romam laureatas litteras misit, quae in urbem ingentem laetitiam fecerunt, ita ut omnes per aras et templa et sacella et loca religiosa gratias agerent. 7 Balbinus autem, homo timidior natura et qui, cum Maximini nomen audiret, etiam tremeret, hecatombem fecit iussitque per omnes civitates pari sacrificio supplicari. 8 Dein Maximus Romam venit senatumque ingressus actis sibi gratiis contionem habuit, atque inde in Palatium cum Balbino et Gordiano victores se receperunt.
XXV. 1 Interest scire, quale senatus consultum fuerit vel qui dies urbis, cum est nuntiatus interemptus Maximinus: 2 iam primum is, qui ex Aquileiensi Romam missus fuerat, tanto impetu mutatis animalibus cucurrit, ut quarta die Romam veniret, cum apud Ravennam Maximum reliquisset. 3 Et forte dies ludorum erat, cum subito sendete Balbino et Gordiano theatrum nuintius ingressus est, atque, antequam aliquid indicaretur, omnis populus exclamavit: "Maximinus occisus est". 4 Ita et nuntius praeventus, et imperatores, qui aderant, gaudium publicum nutu et consensu indicaverunt. 5 Soluto igitur spectaculo omnes statim ad suas religiones convolarunt, atque inde ad senatum principes, populus ad contionem cucurrerunt.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
