# here 14.19.1.32-33

Greek and Roman Historians, here, Scriptores Historiae Augustae, Maximini Duo, lines 14.19.1.32-14.19.1.33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.19.1.32

5 Grammatico Latino usus est Filemone, iuris peritp Modestino, oratore Tatiano, filio Titiani senioris, qui provinciarum libros pulcherrimos scripsit et qui dictus est simia temporis sui, quod cuncta esset imitatus. Habuit et Graecum rhetorem Eugamium sui temporis clarum. 6 Desponsa illi erat Iunia Fadilla, proneptis Antonini, quam postea accepit Toxotius, eiusdem familiae senator, qui perit post praeturam, cuius etiam poemata exstant. 7 Manserunt autem apud eam arrae regiae, quae tales, it Iunius Cordus loquitur, (harum rerum persecutor est) fuisse dicuntur: 8 monolinum de albis novem, reticulum cum prasinis undecim, dextrocherrium cum costula de hyacinthis quattuor praeter vestes, auratas et omnes regias, ceteraque insignia sponsaliorum.
XXVIII. 1 Adulescens autem ipse Maximinus superbiae fuit insolentissimae, ita ut etiam, cum pater suus, homo crudelissimus, plerisque honoratis adsurgeret, ille resideret, 2 vitae laetioris, vini parcissimus, cibi avidus, maxime silvestris, ita ut nonnisi aprunam, anates, grues et omnia captiva ederet. 3 Infamabant eum ob nimiam pulchritudinem amici Maximi et Balbini et Gordiani et maxime senatores, qui speciem illam velut divinitus lapsam incorruptam esse noluerunt. 4 Denique illo tempore, quo circum Aquileiam muros circumiens cum patre deditionem urbis petebat, nihil aliud ei quam spurcities obiecta est, quae longe ab illius fuitvita. 5 Vestibus tam adcuratus fuit, ut nulla mulier nitidior esset in mundo. 6 Amicis paternis inmane quantum obsecutus est, sed ut donaret ac largiretur. 7 Nam in salutionibus superbissimus erat et manum porrigebat et genua sibi osculari patiebatur, nonnumquam etiam pedes; quod numquam passus est senior Maximinus, qui dicebat: "Dii prohibeant, ut quisnam ingenuorum pedibus meis osculum figat". 8 Et quoniam ad Maximinum s[eniorem] revertimur, res iucunda praetereunda non est. Nam cum esset Maximinus pedum, ut diximus, octo et pro[e]pe semis, calciamentum eius, id est campagnum regium, quidam in luco, qui est inter Aquileiam et Arciam, posuerunt, quod constitit pede maius fuisse hominis vestigio mensura. 9 Unde etiam vulgo tractum est, cum de longis et ineptis hominibus diceretur "caliga que, Maximini". 10 Quod idcirco indidi, ne, quis Cordum legeret, me praetermisisse crederet aliquid, quod ad rem pertineret. Sed redeam ad filium.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
