# here 14.19.1.34-35

Greek and Roman Historians, here, Scriptores Historiae Augustae, Maximini Duo, lines 14.19.1.34-14.19.1.35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.19.1.34

XXIX. 1 De hoc adulescente Alexander Aurelius ad matrem suam scribit Mamaeam, cupiens ei sororem suam Theocliam dare, in haec verba: 2 "Mi mater, si Maximinus senior dux noster et quidem optimus non aliquid in se barbarum contineret, iam ego Maximino iuniori Theocliam tuam dedissem. 3 Sed timeo, ne soror mea Graecis munditiis erudita barbarum socerum ferre non possit, quamvis ipse adulescens et pulcher et scolasticus et ad Graecas munditias eruditus esse videatur. 4 Haec quidem cogito sed te tamen consulo, utrum Maximinum, Maximini filium, generum velis an Messalam ex familia nobili, oratorem potentissimum eundemque doctissimum et, nisi fallor, in rebus bellicis, si adplicetur, fortem futurum." 5 Haec Alexander de Maximino. De quo nos nihil amplius habemus quod dicere. 6 Sane ne quid praetermissum esse videatur, etiam epistolam indidi patris Maximini, imperatoris iam facti, qui dicit idcirco se etiam filium suum appellasse imperatorem, ut videret urbs in pictura vel in veritate, qualis esset iunior Maximinus in purpura. 7 Fuit autem talis epistola: "Ego cum propter adfectum, quem pater filio debet, Maximinum meum imperatorem appellari permisi, tum etiam, ut populus Romanus et senatus ille antiquus iuraret se numquam pulchriorem imperatorem habuisse." 8 Usus autem est idem adulescens et aurea lorica exemplo Ptolomaeorum, usus est et argentea, usus et clypeo gemmato inaurato et hasta inaurata. 9 Fecit et spatas argenteas, fecit etiam aureas et omnino quicquid aius pulchritudinem posset iuvare, fecit et gageas gemmatas, fecit et bucculas. 10 Haec sunt quae de puero sciri et dici decuit. Reliqua qui volet nosse de rebus Veneriis et amatoriis, quibus eum Cordus aspergit, eundem legat; nos enim hoc loco finem libri faciemus, ad alia, ut iubetur velut publico iure, properantes.
XXX. 1 Omina sane imperii haec fuerunt: serpens dormienti caput circumdedit. Posita ab eodem vitis intra annum ingentes uvas purpureas attulit et mirae magnitudinis facta est. 2 Scutum eius sub sole arsit. Lanceola sic fissa est fulmine, ut tota etiam per ferrum finderetur et duas partes faceret. Quando dixerunt haruspices duos imperatores non diuturnos ex una domo isdem nominibus futuros. 3 Lorica patris eius non, ut solet, ferrugine sed tota purpureo colore infecta a plurimis visa est. 4 Filio autem haec fuerunt: cum grammatico daretur, quaedam parens sua libros Homericos omnes purpureos dedit aureis litteris scriptos. 5 Ipse puerulus cum ad cenam ab Alexandro esset rogatus in patris honorem, quod ei deesset vestis c[a]enatoria, ipsius Alexandri accepit. 6 Cum infans esset, subito per publicum veniente vehiculo Antonini Caracalli, quod vacuum erat, conscendit et sedit et vix aegreque a mulionibus carrucariis deturbatus est. 7 Nec defuerunt, qui cavendum infantem dicerent Caracallo. Tum ille dixit: "Longe est, ut mihi iste succedat." Erat enim illo tempore interignobiles et nimis parvus.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
