# here 14.19.1.6-7

Greek and Roman Historians, here, Scriptores Historiae Augustae, Maximini Duo, lines 14.19.1.6-14.19.1.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.19.1.6

VI. 1 Accepta igitur legione statim eam exercere coepit. 2 Quinta quaque die iubebat milites decurrere, inter se simulacra bellorum agere. Gladios, lanceas, loricas, galeas, scuta, tunicas et omnia arma illorum cotidie circumspicere; 3 calciamenta quin etiam ipse prosciebat, prorsus ut autem patrem militibus praeberet. 4 Sed cum eum quidam tribuni reprehenderent dicentes: "Quid tantum laboras, cum eius loci iam sis, ut ducatum possis accipere?", ille dixisse fertur: 5 "Ego vero, quo maior fuero, tanto plus laborabo." Exercebat cum militibus ipse luctamina, quinos, senos et septenos, idem quindenos ad terram prosternens. 6 Denique invidentibus cunctis, cum quidam tribunus superbior, magni corporis, virtutis notae atque ideo ferocior, ei dixisset : "Non magnam rem facis, si tribunus tuos milites vincis", ille ait: "Visne congrediamur?"; 7 cumque adversarius adnuisset, venientem contra se palma in pectus percussum supinum reiecit et continuo dixit: "Date alium, sed tribunum." 8 Erat praeterea, ut refert Cordus, magnitudine tanta, ut octo pedes digito videretur egressus, pollice ita vasto, ut uxoris dextrocherio uteretur pro anulo. 9 Iam illa prope in vulgi ore sunt posita, quod amaxas manibus adtraheret, raedam onustam solus moveret, equo si pugnum dedisset, dentes solveret, si calcem, crura frangeret, lapides toficios friaret, arbores teneriores scinderet, alii denique eum Crotoniaten Milonem, alii Herculem, Antaeum alii vocarent.
VII. 1 His rebus conspicuum virum Alexander, magnorum meritorum iudex, in suam perniciem omni exercitui praefecit, gaudentibus cunctis ubique tribunis, ducibus et militibus. 2 Denique totum eius exercitum, qui sub Heliogabalo magna ex parte torpuerat, ad suam militarem disciplinam retraxit. 3 Quod Alexandro,ut diximus, optimo quidem imperatori, sed tamen cuius aetas ab initio contemni potuerit, gravissimum fuit. 4 Nam cum in gallia esset et non longe ab urbe quadam castra posuisset, subito inmissis militibus, ut quidam dicunt, ab ipso, ut alii, tribunis barbaris, Alexander ad matrem fagiens interemptus est Maximino iam imperatore appellato. 5 Et causam quidem Alexandri interimendi alii aliam fuisse dicunt. Quidam enim Mammaeam dicunt auctorem fuisse, ut filius deserto bello Germanico orientem peteret, atque ideo milites in seditionem prorupisse; 6 quidam, quod ille nimis severus esset et voluisset ita in Gallia legiones exauctorare, ut exauctoraverat in oriente.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
