Latin
Scriptores Historiae Augustae, Maximini Duo, lines 14.19.1.8-14.19.1.9
Greek and Roman Historians, here 14.19.1.8-9
Not analysed yet
VIII. 1 Sed occiso Alexandro Maximinus primum e corpore militari et nondum senator sine decreto senatus Augustus ab exercitu appellatus est filio sibimet in participatum dato; de quo pauca, quae nobis sunt cognita, mox dicemus. 2 Maximinus autem ea fuit semper astutia, ut milites non virtute regeret, sed etiam praemiis et lucris sui amantissimos redderet. 3 Numquam ille annonam cuiuspiam tulit. 4 Numquam sivit, [ut] quis in exercitu miles faber aut alterius rei, ut plerique sunt, artifex esset, solis venationibus legiones frequenter exercens. 5 Sed inter has virtutes tam crudelis fuit, ut illum alii Cyclopem, alii Busirem, alii Scironam, nonnulli Falarem, multi Tyfona vel Giganta vocarent. 6 Senatus eum tantum timuit, ut vota templis publice privatimque, mulieres etiam cum suis liberis facerent, ne ille umquam urbem Romam videret. 7 Audiebant enim alios in crucem sublatos, alios animalibus nuper occisi inclusos, alios feris obiectos, alios fustibus alisos, atque omnia haec sine dilectu dignitatis, cum videretur disciplinam velle regere militarem. Cuius exemplo civilia etiam corrigere voluit, 8 quod non convenit principi, qui velit diligi. Erat enim ei persuasum nisi crudelitate imperium non teneri; 9 simul et verebatur, ne propter humilitatem generis barbarici a nobilitate contemneretur; 10 meminerat praeterea se Romae etiam a servis nobilium contemptum esse, ita ut ne a procuratoribus quidem eorum videretur; 11 et, ut se habent stultae opiniones, tales eos contra se sperabat futuros, cum iam imperator esset. Tantum valet conscientia degeneris animi.
IX. 1 Nam ignobilitatis tegendae causa omnes conscios generis sui interemit, nonnullos etiam amicos, qui ei saepe misericordiae paupertatis causa pleraque donaverant. 2 Neque enim fuit crudelius animal in terris omnia sic in viribus suis ponens, quasi non posset occidi. 3 Denique cum immortalem se prope crederet ob magnitudinem corporis virtutisque, mimus quidam in theatro praesente illo dicitur versus Graecos dixisse, quorum haec erat Latina sententia: 4 "Et qui ab uno non potest occidi, a multis occiditur. Elefans grandis est et occiditur, leo fortis est et occiditur, tigris fortis est et occiditur: cave multos, si singulos non times." Et haec imperatore ipso praesente iam dicta sunt. 5 Sed cum interrogaret amicos, quid mimicus scurra dixisset, dictum est ei, quod antiquos versus cantaret contra homines asperos scriptos, et ille, ut erat Thrax et barbarus, credidit. 6 Nobilem circa se neminem passus est, prorsus ut Spartaci aut Athenionis exemplo imperabat. 7 Praeterea omnes Alexandri ministros variis modis interemit. 8 Dispositionibus eius invidit. Et dum suspectos habet amicos ac ministros eius, crudelior factus est.