# here 14.20.1.1-3

Greek and Roman Historians, here, Scriptores Historiae Augustae, Gordiani Tres, lines 14.20.1.1-14.20.1.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.20.1.1

I. 1 Fuerat quidem consilium, venerabilis Auguste, ut singulos quosque imperatores exemplo multorum libris singulis ad tuam clementiam destinarem. 2 Nam id multos fecisse vel ipse videram vel lectione conceperant. 3 Sed inprobum visum est vel pietatem tuam tuam multitudine distinere librorum vel meum laborem plurimis voluminibus occupare. 4 Quare tres Gordianos hoc libro conexui, consulens et meo labori et lectioni tuae, ne cogeneris plurimos codices volvendo unam tamen paene historiam lectitare. 5 Sed ne ego, qui longitudinem librorum fugi multitudinemque verborum, in eam incurrisse videar, quam me urbane declinare confingo, iam rem adgrediar.
II. 1 Gordiani non, ut quidam inperiti scriptores locuntur, duo sed tres fuerunt, idque docente Arriano, scriptore Graecae historiae, docente item Dexippo, Graeco auctore, potuerunt addiscere, qui etiamsi breviter, ad finem tamen omnia persecuti sunt. 2 Horum Gordianus senior, id est primus, natus est patre Maecio Marullo, matre Ulpia Gordiana, originem paternam ex Gracchorum genere habuit, maternam ex Traiani imperatoris, patre, avo, proavo consulibus, socero, prosocero et item alio prosocero et duobus absoceris consulibus, 3 ipse consul ditissimus ac potentissimus, Romae Pompeianam domum possidens, in provinciis tantum terrarum habens quantum nemo privatus. 4 Is post consulatum, quem egerat cum Alexandro, ad proconsulatum Africae missus est ex senatus consulto.
III. 1 Sed priusquam de imperio eius loquar, dicam pauca de moribus: 2 adulescens cum esset Gordianus, de quo sermo est, poemata scripsit, quae omnia extant, et quidem cuncta illa quae Cicero, et de Mario et Arathum et Halcyonas et Uxorium et Nilum. Quae quidem ad hoc scripsit, ut Ciceronis poemata nimis antiqua viderentur. 3 Scripsit praeterea, quemadmodum Vergilius Aeneidos et Statius Achilleidos et multi alii Alexandridos, ita etiam ille Antoniniados, hoc est Antoninum Pium et Antoninum Marcum, versibus disertissimis libris triginta vitam illorum et bella et publice privatimque gesta perscribens. 4 Et haec quidem puerulus. postea vero ubi adolevit, in Athenaeo controversias declamavit, audientibus etiam imperatoribus suis. 5 Quaesturam magnificientissimam gessit. Aedilitatis suae tempore duodecim populo Romano munera, id est per singulos menses singula de suo exhibuit, ita ut gladiatorum nonnumquam quingena paria exhiberet, numquam minus centenis quinquagenis. 6 Feras Libycas una die centum exhibuit, ursos una mille. Extat silva eius memorabilis, quae picta est in domo rostrata Cn. Pompei, quae ipsius et patris eius et proavi fuit, quam Philippi temporibus vester fiscus invasit. 7 In qua pictura etiam nunc continentur cervi palmati ducenti mixtis Brittannis, equi feri triginta, oves ferae centum, alces decem, tauri Cypriaci centum, strutiones Mauri miniati trecenti, onagri triginta, apri centum quinquaginta, ibices ducenti, dammae ducenti. 8 Haec autem omnia populo rapienda concessit die muneris, quod sextum edebat.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
