# here 14.20.1.11-12

Greek and Roman Historians, here, Scriptores Historiae Augustae, Gordiani Tres, lines 14.20.1.11-14.20.1.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.20.1.11

XI. 1 Interest, ut senatus consultum, quo Gordiani imperatores appelati sunt et Maximinus hostis, litteris propagetur : 2 non legitimo sed indicto senatus die consul iam domi conventus cum praetoribus, aedilibus et tribunis plebis venit in curiam. 3 Praefectus urbi, cui nescio qui redoluerat et qui publicas litteras non acceperat, a conventu se abstinuit. sed profuit, nam consul ante solitas adclamationes, priusquam aliquid in Maximinum feliciter diceretur, ait : 4 "P. c., Gordiani duo, pater et filius, ambo ex consulibus, unus vester pro consule, alter vester legatus, magno Afrorum consilio imperatores sunt appellati. 5 Gratias igitur agamus Tysdritanae iuventuti, gratias Carthaginensi populo semper devoto : ad inmani nos belua, ab illa fera vindicaverunt. 6 Quid timide auditis? Quid circumspicitis? Quid cunctamini? Hoc est quod semper optastis. 7 Hostis est Maximinus : dii facient, ut esse iam desinat, et Gordiani senis felicitatem atque prudentiam, iuvenis virtutem atque constantiam laeti experiamur." 8 Post haec litteras legit Gordianorum ad senatum et ad semissas. 9 Tunc adclamavit senatus : "Dii vobis gratias. Liberati ab hostibus sumus : sic penitus liberemur. Maximinum hostem omnes iudicamus. Maximinum cum filio dis inferis devovemus. 10 Gordianos Augustos appellamus. Gordianos principes agnoscimus. Imperatores de senatu dii conservent, imperatores nobiles victores videamus, imperatores nostros Roma videat. Hostes publicos qui occiderit, praemium meretur."
XII. 1 Dicit Iunius Cordus istud senatus consultum tacitum fuisse. Quod quale sit aut quare sic appellatum, brevi exponam : 2 omnino exemplum senatus consulti taciti non aliud est hodie, quam quo vestra clementia convocatis ad interiora maioribus ea disponit, quae non sunt omnibus publicanda; de quibus adiurare etiam soletis, ne quis ante rem conpletam quicquam vel audiat vel intellegat. 3 Hunc autem morem apud veteres necessitates publicae reppererunt, ut, si forte aliqua vis ab hostibus immineret, quae cogeret vel humilia captare consilia vel aliqua constituere, quae non prius oporteret dici quam effici, vel si nollent ad amicos aliqua permanare, senatus consultum tacitum fieret, ita ut non scribae, non servi publici, non censuales illis actibus interessent, senatores exciperent, senatores omnium officia censualium scribarumque conplerent, ne quid forte proderetur. 4 Factum est ergo senatus consultum tacitum, ne res ad Maximinum perveniret.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
