# here 14.20.1.13-14

Greek and Roman Historians, here, Scriptores Historiae Augustae, Gordiani Tres, lines 14.20.1.13-14.20.1.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.20.1.13

XIII. 1 Sed statim illa, ut se habent hominum mentes, eorum dumtaxat qui erubescunt per se ea nonagnosci, quae sciunt, et humiles se putant, si commissa non prodant, omnia comperit Maximinus, ita ut exemplum senatus consulti taciti acciperet, quod numquam antea fuerat factitatum. 2 Extat denique eius epistola ad praefectum urbi talis : "Senatus consultum tacitrum nostrorum illorum principum legi, quod tu, praefectus urbi, factum esse fortasse non nostri, nam nec interfuisti. Cuius exemplum ad te misi, ut scires, quomodo Romanam rem p. regeres." 3 Enarrari autem non potest, quae commotio fuerit Maximini, cum audivit contra se Africam descivisse. 4 Nam senatus auctoritate percepta incurrere in parietes, vestem scindere, gladium arripere, quasi omnes posset occidere, prorsus fuere videbatur. 5 Praefectus urbi acceptis litteris acrioribus populum et milites adlocutus est, dicens Maximinum iam occisum. 6 Ex quo gaudium maius fuit, statimque deiectae sunt statuae atque imagines eius, qui hostis fuerat iudicatus. 7 Usus est sane senatus pendente bello potestate, qua debuit. Nam delatores, calumniatores, procuratores et omnem illam faecem Maximinianae tyrannidis occidi iussit. 8 Atque parum fuit quod senatus iudicaverat, illud populi iudicium fuit, quod occisi tracti sunt et in cloacam missi. 9 Tunc est paefectus urbi Sabinus, consularis iam vir, fuste percussus occisus et in publico derelictus est.
XIV. 1 Haec ubi comperit Maximinus, statim cohortatus est milites hoc genere contionis : "Sacrati conmilitones, immo etiam mi consecranei et quorum mecum plerique vere militatis, dum nos a Germania Romanam defendimus maiestatem, dum nos Illyricum a barbaris vindicamus, Afri Punicam praestiterunt. 2 Nam duos nobis Gordianos, quorum alter senio ita fractus est, ut non possit adsurgere, alter ita luxurie perditus, ut debilitatem habeat pro senectute, imperatores fecerunt. 3 Et ne hoc parum es[t]set, factum Afrorum nobilis ille senatus agnovit, et pro quorum liberis arma portamus, hi contra nos viginti viros statuerunt et omnes velut contra hostes sententias protulerunt. 4 Quin immo agite, ut viros decet: properandum est ad urbem. Nam et viginti viri consulares contra nos lecti sunt, quibusque resistendum est nobis fortiter agentibus, vobis feleciter dimicantibus." 5 Lentas militum mentes et non alacres animos hac contione et Maximinus ipse cognovit. 6 Denique statim ad filium scripsit. qui longe post sequebatur, ut adceleraret, ne quid contra eum se absente milites cogitarent. 7 Litterarum exemplum tale Iunius Cordus edidit: "Refert ad te stipator meus Tynchanius, quae gesta cognovi vel in Africa vel Romae, refert, quae sint militum mentes. 8 Quaeso, quantum potes, prosperes, ne quid, ut solet, militaris turba plus faciat. Quid verear, ex eo audies, quem ad te misi."

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
