# here 14.20.1.15-18

Greek and Roman Historians, here, Scriptores Historiae Augustae, Gordiani Tres, lines 14.20.1.15-14.20.1.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.20.1.15

XV. 1 Dum haec aguntur, in Africa contra duos Gordianos Capelianus quidam, Gordiano et in privata vita semper adversus et ab ipso imperatore iam, cum Mauros Maximini iussu regeret veteranus, dimissus, conlectis Mauris et tumultuaria manu accpeto a Gordiano successore Carthaginem petit, ad quem omnis fide Punica Carthaginiensium populus inclinavit. 2 Gordianus tamen fortunam belli experiri cupiens filium suum iam natu grandiorem, quadraginta et sex annos agentem, quem tunc legati loco, ut diximus, habuerat, contra Capelianum et Maximinianos misit, virum de cuius moribus suo loco dicemus. 3 Sed cum in re militari et Capelianus esset audacior et Gordianus iunior non tam exercitatus, quippe qui nobilitatis deliciis tardaretur, pugna commissa vincitur et in eodem bello interficitur.
XVI. 1 Fertur autem tanta multitudino Gordiani partium in bello cecidisse, ut, cum diu quaesitum sit corpus Gordiani iunioris, non potuerit inveniri. 2 Fuit praeterea ingens, quae raro in Africa est, tempestas, quae Gordiani exercitum ante bellum ita dissipavit, ut minus idonei milites proelio fierent, atque ita facilis esset Capeliani victoria. 3 Haec ubi comperrit senior Gordianus, cum in Africa nihil praesidii et a Maximino multum timoris et fides Punica perurgueret, et acerrime Capelianus instaret, luctus deinde mentem atque animum fatigaret, laqueo vitam finivit. 4 Hic exitus duorum Gordianorum fuit, quos ambos senatus Augustos appellavit et postea inter divos rettulit.
GORDIANUS IUNIOR
XVII. 1 Hic Gordiani senis, proconsulis Africae, filius, qui cum patre et ab Afris et a senatu Augustus appellatus est, litteris et moribus clarus fuit praeter nobilitatem <quam>, ut nonnulli, ab Antoninis, ut plurimi, ab Antoniis duxit. 2 Si quidem argumento ad probandam generis qualitatem alii hoc esse edisserant, quod Africanus Gordianus senior appellatus est cognomine Scipionum, quod domum Pompeianum in urbe habuit, quod Antoninorum cognomine semper est nuncupatus, quod Antonium filium suum ipse significari voluit in senatu : quae singulas videntur familias designare. 3 Sed ego Iunium Cordum sequor, qui dicit ex omnibus his familiis Gordianorum coaluisse nobilitatem. 4 Idem igitur natus patri primus ex Fabia Orestila, Antonini pronepote, unde Caesarum quoque familiam contingere videbatur. 5 Et primis diebus sui natalis Antoninus est appellatus, mox in senatu Antonii nomen est editum, vulgo deinde Gordianus haberi coeptus.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
