# here 14.20.1.27-29

Greek and Roman Historians, here, Scriptores Historiae Augustae, Gordiani Tres, lines 14.20.1.27-14.20.1.29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.20.1.27

GORDIANUS TERTIUS
XXII. 1 Post mortem duorum Gordianorum senatus trepidus et Maximinum vehementius timens ex viginti viris, quos ad rem p. tuendam delegerat. Puppienum sive Maximum et Clodium Balbinum Augustos appellavit, ambos ex consulibus. 2 Tunc populus et milites Gordianum parvulumn annos agentem, ut plerique adserunt, undecim, ut nonnulli, tredecim, ut Iunius Cordus dicit, sedecim - nam vicesimo et secundo anno eum perisse adserit - petiverunt, ut Caesar appellaretur; 3 raptusque ad senatum atque inde in contione positus indumento imperatorio tectus Caesar est nuncupatus. 4 Hic natus est, ut plures adserunt, ex filia Gordiani, ut unus aut duo - nam amplius invenire non potui - ex filio, qui in Africa perit. 5 Gordianus scilicet Caesar factus quod apud matrem educatus est et, cum extinctis Maximinis Maximus etiam et Balbinus militari seditione interempti essent, qui biennio imperaverant, Gordianus adulescens, qui Caesar eatenus fuerat, et a militibus et populo et a senatu et ab omnibus gentibus ingenti amore, ingenti studio et gratia Augustus est appellatus. 6 Amabatur autem merito avi et avunculi sive patris, qui ambo pro senatu et pro p. R. contra Maximinum arma sumpserunt et militari vel morte vel necessitate perierunt. 7 Post hoc veterani ad curiam venerunt, ut discerent, quid actum esset. 8 Ex quibus duo ingressi Capitolium, cum illic senatus ageretur, ante ipsam aram a Gallicano ex consulibus et Maecena ex ducibus interempti sunt, 9 atque bellum intestinum ortum est, cum esset armati etiam senatores, ignorantibus veteranis, quod Gordianus adulescens solus teneret imperium.
XXIII. 1 Dexippus quidem adseverat ex filio Gordiani tertium Gordianum esse natum. Et posteaquam constitit apud veteranos quoque solum Gordianum imperare, inter populum et milites ac veteranos pax roborata est, et hic finis belli intestini fuit, cum esset delatus Gordiano puero consulatus. 2 Sed indicium non diu imperaturi Gordiani hoc fuit, quod eclipsis solis facta est, ut nos crederetur neque sine luminibus accensis quicquam agi posset. 3 Post haec tamen voluptatibus et deliciis populus Romanus vacavit, ut ea, quae fuerant aspere gesta mitigaret. 4 Venusto et Sabino conss. inita est factio in Africa contra Gordianum tertium duce Sabiniano; quem Gordianus per praesidem Mauretaniae obsessis coniuratis ita oppressit, ut ad eum tradendum Carthaginem omnes venirent et crimina confidenes et veniam sceleribus postulantes. 5 Finita igitur sollicitudine in Africa Gordiano iam iterum et Pompeiano conss. bellum Persicum natum est. 6 Quando et adulescens Gordianus, priusquam ad bellum profisceretur, [et] duxit uxorem filiam Misithei, doctissimi viri, quem causa eloquentiae dignum parentela sua putavit et praefectum statim fecit. 7 Post quod non puerile iam et contemptibile videbatur imperium, si quidem et optimi soceri consiliis adiuvaretur et ipse pro pietate aliquantulum saperet nec per spadones ac ministros aulicos matris vel ignorantia <vel> coniventia venderetur.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
