# here 14.20.1.34-35

Greek and Roman Historians, here, Scriptores Historiae Augustae, Gordiani Tres, lines 14.20.1.34-14.20.1.35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.20.1.34

XXVIII. 1 Sed ista felicitas longior esse non potuit. Nam Misitheus, quantum plerique dicunt, artibus Philippi, qui post eum praefectus praetorii est factus, ut alii, morbo extinctus est herede Romana re p., ut quicquid eius fuerat, vectigalibus urbis accederet. Cuis viri tanta in re p. dispositio fuit, ut nulla esset umquam civitas limitanea potior et quae posset exercitum p. R. ac principem ferre, quae totius anni in aceto, frumento et larido atque hordeo et paleis condita non haberet, minores vero urbes aliae triginta dierum, aliae quadraginta, nonnullae duum mensium, quae minimum, quindecim dierum. 3 Idem cum esset praefectus, arma militum semper inspexit. Nullum senem militare passus est, nullum puerum annonas accipere. Castra omnia et fossatorum circumibat, noctibus etiam plerumque vigilias frequentabat. 4 Amabaturque ab omnibus, quod sic et rem p. amaret et principem. Tribuni eum et duces usque adeo timuerunt et amarunt, ut neque vellent peccare neque ulla ex parte peccarent. 5 Philippus eum propter pleraque vehementer timuisse fertur atque ob hoc per medicos insidias eius vitae parasse, et quidem hoc genere; 6 nam cum effusione alvi Misitheus laboraret atque a medicis sistendi ventris gratia poculorum iuberetur accipere, mutatis, quae fuerunt parata, id fertur datum, quo magis solveretur. Atque ita examinatus est.
XXIX. 1 Quo mortuo Arriano et Papo conss. in eius locum praefectus praetorii factus est Philippus Arabs, humili genere natus, sed superbus, qui se in novitate atque enormitate fortunae non tenuit, ita ut statim Gordiano, qui eum in locum parentis adsciverat, insidias per milites faceret, quae tales fuerunt. 2 Misitheus tantum ubique, quantum diximus, habuerat conditorum, ut vacillare dispositio Romana non posset; verum artibus Philippi primum naves frumentariae sunt aversae, deinde in ea loca deducti sunt milites, in quibus annonari non posset. 3 Hinc Gordiano infestos milites statim reddidit, non intellegentes artibus Philippi iuvenem esse deceptum. 4 Sed Philippus etiam hoc addidit, ut rumorem per milites spargeret adulescentem esse Gordianum, imperium non posse regere, melius esse illum imperare, qui militem gubernaret, qui rem publicam sciret. 5 Corrupit praeterea etiam principes, effectumque, ut palam Philippus ad imperium posceretur. 6 Amici Gordiani primo vehementissime resistebamt, sed cum milites fame vincerentur, imperium Philippo mandatum est, iussumque a militibus, ut quasi tutor eius Philippus cum eodem Gordiano pariter imperaret.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
