# here 14.20.1.36-37

Greek and Roman Historians, here, Scriptores Historiae Augustae, Gordiani Tres, lines 14.20.1.36-14.20.1.37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.20.1.36

XXX. 1 Suscepto igitur imperio, cum et Philippus se contra Gordianum superbissime ageret et ille se imperatorum prolem et virum nobilissimae familiae recognosceret nec ferre posset inprobitatem hominis ignobilis, apud duces et milites adstante praefecto Maecio Gordiano, adfini suo, in tribunali conquestus est, sperans posse imperium Philippo abrogari. 2 Sed hac conquestione nihil egit, cum illum incusasset, quod immemor beneficiorum eius sibi minus gratus exsisteret. 3 Et cum milites rogasset, cum aperte duces ambisset, factione Philippi minor apud omnes fuit. 4 Denique cum se videret minorem haberi, petit, ut aequale saltem inter eos esset imperium, nec impetravit. 5 Dehinc petit, ut loco Caesaris haberetur, neque id optinuit. 6 Petit etiam, ut praefecti loco esset Philippo, quod et ipsum negatum est. 7 Ultimae preces fuerunt, ut eum Philippus pro duce haberet et pateretur vivere. Ad quod quidem paene consenserat Philippus, ipse tacitus sed omnia per amicos agens nutibus atque consiliis. 8 Verum cum secum ipse cogitaret amore populi R. et senatus circa Gordianum et totius Africae ac Syriae totiusque orbis Romani, cum et nobilis esset et nepos ac filius imperatorum et bellis gravibus totam re p. liberasset, posse fieri, ut ficta quandocumque militum voluntate Gordiano redderetur imperium, re recenti cum in Gordianum irae militum famis causa vehementes essent, clamantem e conspectu duci iussit ac dispoliari et occidi. 9 Quod cum primo dilatum esset, post, ut iussit, impletum est. Ita Philippus impie, non iure optinuit imperium.
XXXI. 1 Imperavit Gordianus annis sex. Asiae dum haec agerentur Argum Scytharum rex finitimorum regan vastabat, maxime quod conpererat Misitheum perisse, cuius consilio res p. fuerat gubernata. 2 Philippus autem, ne a crudelitate nancisci videretur imperium, Romam litteras misit, quibus scripsit Gordianum morbo perisse seque a cunctis militibus electum. Nec defuit, ut senatus de his rebus, quas non noverat, falleretur. 3 Appellato igitur pricipe Philippo et Augusto nuncupato Gordianum adulescentem inter deos rettulit. 4 Fuit iuvenis laetus, pulcher, amabilis, gratus omnibus, in vita iocundus, in litteris nobilis, prorsus ut nihil preter aetatem deesset imperio. 5 Amatus est a populo et senatu et militibus ante Philippi factionem ita ut nemo principum. 6 Cordus dicit omnes milites eum filium appellasse, ab omni senatu filium dictum, omnem populum delicias suas Gordianum dixisse. 7 Denique Philippus, cum eum interfecisset, neque imagines eius tollere neque statuas deponere neque nomen abradere, sed divum semper appellans etiam apud ipsos milites, cum quibus factionem fecerat, serio animo et peregrina calliditate veneratus est.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
