# here 14.20.1.4-5

Greek and Roman Historians, here, Scriptores Historiae Augustae, Gordiani Tres, lines 14.20.1.4-14.20.1.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.20.1.4

IV. 1 Praeturam nobilem gessit. Post iuris dictionem consulatum primum iniit cum Antonino Caracallo, secundum cum Alexandro. 2 Filios duos habuit, illum consularem, qui cum ipso Augustus appellatus est, qui iuxta Carthaginem in Africa bello absumptus est, et filiam Maeciam Faustinam, quae nupta est Iunio Balbo, consulari viro. 3 In consulatibus clarior fuit sui temporis consulibus, ita ut ei Antoninus invideret, modo praetextas eius, modo latum clavum, modo circenses ultra imperatorium mirans modum. 4 Palmatam tunicam et togam pictam primus Romanorum privatus suam propriam habuit, cum ante imperatores etiam vel de Capitolio acciperent vel de Palatio. 5 Equos Siculos centum, Cappadoces centum permittentibus imperatoribus factionibus divisit, et per haec populo satis carus, qui semper talibus commovetur. 6 Cordus sicit in omnibus civitatibus Campaniae, Etruriae et Umbriae, Flaminiae, Piceni de proprio illum per quadriduum ludos scaenicos et iuvenalia edidisse. 7 Scripsit et laudes soluta oratione omnium Antoninorum, qui ante eum fuerunt. Tantum autem Antoninos dilexit, ut sibi quoque, ut multi dicunt, Antonini, ut plerique autem adserunt, Antonii nomen adscripserit. 8 Iam illud satis constat, quod filium, Gordianum nomine, Antonini signo inlustraverit, cum apud praefectum aerarii more Romano professus filium publicis actis eius nomen insereret.
V. 1 Post consulatum proconsul Africae factus est adnitentibus cunctis, qui Alexandri imperium etiam in Africa clarum per proconsulis dignitatem haberi atque esse voluerunt. 2 Extat epistola ipsius Alexandri, qua senatui gratias agit, quod Gordianum ad Africam proconsulem destinaverit. 3 Cuius hoc exemplum est : "Neque gratius nihi quicquam, p. c., neque dulcius potuistis efficere, quam ut Antoninum Gordianum proconsulum ad Africam mitteretis, virum nobilem, magnanimum, disertum, iustum,continentem, bonum" et reliqua. 4 Ex quo apparet, quantus vir eo tempore Gordianus fuerit. 5 Amatus est ab Afris ita, ut nemo antea proconsulum, ita ut eum alii Scipionem, Catonem alii, multi Mucium ac Rutilium aut Laelium dicerent. 6 Extat eorum adclamatio, quae a Iunio in litteras relata est. 7 Nam cum quadam die factum imperatorium legeret atque a proconsulibus Scipionibus coepisset, adclatum est : "Novo Scipioni, vero Scipioni, Gordiano proconsuli." Haec et alia frequenter audivit.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
