# here 14.20.1.40

Greek and Roman Historians, here, Scriptores Historiae Augustae, Gordiani Tres. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.20.1.40

XXXIV. 1 Trium igitur Gordianorum haec fuit vita, qui omnes Augusti appellati sunt. 2 Gordiano sepulchrum milites apud Circesium castrum fecerunt in finibus Persidis, titulum huius modi addentes et Graecis et Latinis et persicis et Iudaicis et Aegyptiacis litteris, ut ab omnibus legerentur : 3 "Divo Gordiano victori Persarum, victori Gothorum, victori Sarmatarum, depulsori Romanarum seditionum, victori Germanorum, sed non victori Philipporum". 4 Quod ideo videbatur additum, quia in campis Philippis ab Alanis tumultuario proelio victus abscesserat, simul etiam quod a Philippis videbatur occisus. 5 Quem titulum evertisse Licinius dicitur eo tempore, quo est nanctus imperium, cum se vellet videri a Philippis originem trahere. 6 Quae omnia, Constantine maxime, idcirco sum persecutus, ne quis tuae cognitioni deesset, quod dignum scientia videretur.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
