Latin
Scriptores Historiae Augustae, Gordiani Tres, lines 14.20.1.9-14.20.1.10
Greek and Roman Historians, here 14.20.1.9-10
Not analysed yet
IX. 1 Erat autem iam octogenarius et plurimis provinciis, ut diximus, ante praefuerat; populo Romano ita commendatus suis actibus erat, ut toto dignus videretur imperio. 2 <de ration>ali[i] quidem occiso Gordianus ante nescierat. sed ubi rem conperit, iam mortis vicinus et filio magis tiomens, maluit honestas causas habere moriendi quam dedi vinculis e[s]t carceri Maximini. 3 Appellato igitur Gordiano imperatore iuvenes, qui auctores huius facinoris erant, statuas Maximini deiecerunt, imagines perfregerunt, nomen publicitus eraserunt, ipsum etiam Gordianum Africanum appellaverunt. 4 Addunt quidam Africani cognomentum Gordiano idcirco inditum, non quod in Africa impoerare coepisset, sed quod de Scipionum familia originem traheret. 5 In plurimis autem libris invenio et hunc Gordianum et filium eius pariter imperatores appellatos et Antoninos cognominatos, alii vero Antonios. 6 Post hoc Carthaginem ventum cum pompa regali et fascibus laureatis, filiusque legatus patris, exemplo Scipionum, ut Dexippus Graecae historiae <scriptor> auctor est, pari potestate succinctus est. 7 Missa deinceps legatio Romam est cum litteris Gordianorum haec, quae gesta fuerant in Africa, indicans, quae per Valerianum, principem senatus, qui postea imperavit, gratanter accepta est. 8 Missae sunt et ad amicos nobiles litterae, ut amines potentes et rem probarent et amiciores fierent ex amicis.
X. 1 Sed tanta gratulationes factos contra Maximinum imperatores senatus accepit, ut non solum gesta haec probarent sed etiam vigintiviros eligerent, inter quos erat Maximinus sive Puppienus et Clodius Balbinus. Qui ambo imperatores sunt creati, posteaquam Gordiani duo in Africa interempti sunt. 2 Illos sane viginti senatus ad hoc creaverat, ut divideret his Italicas regiones contra Maximinum pro Gordianis tuendas. 3 Tunc legationes a Maximino Romam venerunt abolitionem praeteritorum spondentes. 4 Sed vicit Gordianorum legatio, quae bona omnia pollicabatur, ita ut eidem crederetur et ingens militibus stipendium et populo agros atque congiara promittenti. 5 Usque adeo autem magis Gordianis quam Maximinis est creditum, ut Vitalianus quidam, qui praetorianis militibus praeerat, per audacissimos quaestorem et milites iussu senatus occideretur, quod se antea crudeliter egerat, et tunc eius magis inmanitas timebatur, amica et familiaris moribus Maximini. 6 De cuius morte haec fabella fertur. fictae sunt litterae Maximini, signatae quasi eiusdem anulo, et missi cum quaetore milites, qui eas ferrent, addentes quaedam praeter litteras secreto esse dicenda. 7 Longam igitur porticum petiverunt, et cum ille ea, quae sibi erant secreto dicenda, perquireret, hortantibus, ut prius signum inspiceret epistolae, dum considerat, interemptus est. 8 Persuasum deinde est militibus iussu[m] Maximini Vitalianum interemptum. peractisque rebus in castris Gordianorum et littrerae et vultus sunt propositi.