# here 14.21.1.3-5

Greek and Roman Historians, here, 14.21.1.3 to 14.21.1.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.21.1.3

III. 1 His atque aliis adclamationibus imperatores facti sunt Maximus atque Balbinus. 2 Egressi igitur e senatu primum Capitolium escenderunt ac rem divinam fecerunt. 3 Deinde ad rostra populum convocarunt. Ubi cum orationem de senatus ententia et de sua electione habuissent, p.R. cum militibus, qui forte convenerant, adclamavit: "Gordianum Caesarem omnes rogamus." 4 Hic nepos erat Gordiani ex filio, qui est in Africa occisus, annum agens aetatis quartum decimum, ut plerique dicunt. 5 Qui statim raptus est et novo genere senatus consulti, cum eadem die senatus consultum factum esset, inductus in curiam Caesar est appellatus. IV. 1 Prima igitur relatio principum fuit, ut duo Gordiani divi appellarentur. 2 Aliqui autem unum putant appellatum,seniorem videlicet, sed ego libris, quos Iunius Cordus affatim scripsit, legisse memini ambos in deos relatos, 3 si quidem senior laqueo vitam finivit, iunior autem in bello consumptus est, qui utique maiorem meretur reverentiam, quod eum bellum rapuit. 4 Post has igitur relationes praefectura urbi in Sabinum conl[oc]ata est, virum gravem et Maximi moribus congruentem, praetoriana in Pinarium Valentem. 5 Sed priusquam de actibus eorum loquar, placet aliqua dici de moribus atque genere, non eo modo quo Iunius Cordus est persecutus omnia, sed illo quo Suetonius Tranquillus et Valerius Marcellinus, quamvis Curius Fortunatianus, qui omnem hanc historiam perscripsit, pauca contigerit, Cordus vero tam multa, ut etiam pleraque vilia et minus honesta perscripserit. V. 1 Maximo pater fuit Maximus, unus e plebe, ut nonnulli dicunt, faber ferrarius, ut alii, raedarius vehicularius fabricator. 2 Hunc suscepit ex uxore Prima nomine. Cui fratres quattuor pueri fuerunt, quattuor puellae, qui omnes intra pubertatem interierunt. 3 Nato Maximo carnem bubulam et quidem multam aquila in cella eorum proiecisse fertur, quae angusto patebat inpluvio, eandemque, cum iaceret neque quisquam adtingere auderet religionis timore, iterum sustulisse et in proximum sacellum, quod erat Iovis Praestitis, detulisse. 4 Id eo tempore nihil visum est ominis habere, sed non sine causa factum probavit imperium. 5 Pueritiam omnem in domo patrui Pinarii fecit, quem statim ad praefecturam praetorii subvexit, ubi factus est imperator. 6 Operam grammatico, rhetori non multum dedit, si quidem semper virtuti militari et severitati studuit. 7 Attamen militaris tribunus fuit et multos egit numeros et postea praeturam, sumptu Pescenniae Marcellinae, <quae> illum loco filii suscepit et aluit. 8 Inde proconsulatum Bithyniae egit et deinceps Graeciae ac tertio Narbonae. 9 Missus praeterea legatus Sarmatas in Illyrico contudit atque inde translatus ad Renum rem contra Germanos satis feliciter gessit. 10 Post haec praefectus urbi prudentissimus, [in] ingeniosissimus et severissimus adprobatus est. 11 Quare veluti <meritum> senatus ei, homini, quod non licebat, novae familiae, imperium tamen detulit, confessis omnibus eo tempore in senatu aptiorem non esse, qui deberet principis nomen accipere.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
