# here 14.21.1.6-8

Greek and Roman Historians, here, 14.21.1.6 to 14.21.1.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.21.1.6

VI. 1 Et quoniam etiam minora plerique desiderant, fuit cibi avidus, vini parcissimus, ad rem Veneriam nimis rarus, domi forisque semper severus, ita ut et tristis cognomen acciperet. 2 Vultu gravissimus et retorridus, statura procerus, corporis qualitate sanissimus, moribus aspernabilis ac tamen iustus neque umquam usque ad exitum negotiorum vel inhumanus vel inclemens. 3 Rogatus semper ignovit nec iratus est, nisi ubi eum irasci decuit. 4 Factionibus se numquam praebuit, iudicii tenax fuit neque aliis potius quam sibi credidit. 5 Quare et a senatu multum dilectus est et a populo timori habitus, si quidem sciebat populus eius censoriam praefecturam, quam videbat posse in imperio vehementius convalescere. VII. 1 Balbinus nobilissimus et iterum consul, rector provinciarum infinitarum. 2 Nam et Asiam et Africam et Bithyniam et Galatiam et Pontum et Thracias et Gallias civilibus administrationibus rexerat, ducto nonnumquam exercitu, sed rebus bellicis minor fuerat quam in civilibus; attamen bonitate, nimia sanctitate ac verecundia ingentem sibi amorem conlocaverat. 3 Familiae vetustissimae, ut ipse dicebat, a Balbo Cornelio Theofane originem ducens, qui per Gnaeum Pompeium civitatem meruerat, cum esset suae patriae nobilissimus idemque historiae scriptor. 4 Statura aeque procerus, corporis qualitate conspicuus, in voluptatibus nimius. Quem quidem adiuvabat divitiarum abundantia, nam erat et a maioribus dives et multa hereditatibus per se ipse collegerat. 5 Eloquentia clarus, poemate inter sui temporis poetas praecipuus[u]. 6 Vini, cibi, rei Veneriae avidus, vestitu cultus, nec quicquam defuit. Quod illum populo non commendabilem redderet. Amabilis etiam senatui fuit. 7 Haec de utriusque vita conperimus. Denique nonnulli, quemadmodum Catonem et Caesarem Sallustius comparat, ita hunc quoque conparandum putarunt, ut alterum severum, clementem alterum, bonum illum, istum constantem, illum nihil largentem, hunc afluentem copiis omnibus dicerent. VIII. 1 Haec de moribus atque genere. Decretis ergo omnibus imperatoriis honoribus atque insignibus, percepta tribunicia potestate, iure proconsulari, pontificatu[m] maximo, patris etiam patriae nomine inierunt imperium. 2 Sed dum in Capitolio rem divinam faciunt, populus R. imperio Maximi contradixit. Timebant enim severitatem eius homines vulgares quam et senatui acceptissimam et sibi adversissimam esse credebant. 3 Quare factum est, ut diximus, ut Gordianum adulescentulum principem peterent, qui statim factus est nec prius permissi sunt ad Palatium stipati armatis ire, quam nepotem Gordiani Caesaris nomine nuncuparunt. 4 His gestis celebratisque sacris, datis ludis scaenicis ludisque circensibus, gladiatorio etiam munere Maxim[in]us susceptis votis in Capitolio ad bellum contra Maximinum missus est cum exercitu ingenti, praetorianis Romae manentibus. 5 Unde autem mos tractus sit, ut proficiscentes ad bellum imperatores munus gladiatorium et venatus darent, breviter dicendum est. 6 Multi dicunt apud veteres hanc devotionem contra hostes factam, ut civium sanguine litato specie pugnarum se Nemesis, id est vis quaedam Fortunae, satiaret. 7 Alii hoc litteris tradunt, quod veri similius credo, ituros ad bellum Romanos debuisse pugnas videre et vulnera et ferrum et nudos inter se coorientes, nec in bello armatos hostes timerent aut vulnera et sanguinem perhorrescerent.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
