# here 14.22.1.7-8

Greek and Roman Historians, here, 14.22.1.7 to 14.22.1.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.22.1.7

VII. 1 Poteram multa alia et senatus consulta et iudicia principum de Valeriano proferre, nisi et vobis pleraque nota essent, et puderet altius virum extollere, qui fatali quadam necessitate superatus est. Nunc ad Valerianum minorem revertar. VIII. 1 Valerianus iunior, alia quam Gallienus matre genitus, forma conspicuus, verecundia probabilis, eruditione pro aetate clarus, moribus periucundus atque a fratris dissolutione seiunctus, a patre absente Caesar est appellatus, a fratre, ut Caelestinus dicit, Augustus. 2 Nihil habet praedicabile in vita, nisi quod est nobiliter natus, educatus optime et miserabiliter interemptus. 3 Et quoniam scio errare plerosque, qui Valeriani imperatoris titulum in sepulchro legentes illius Valeriani redditum putant corpus, qui a Persis est captus, ne ullus error obrepat, mittendum in litteras censui hunc Valerianum circa iussu : "Valerianus imperator." 4 Non puto plus aliquid vel de maiore Valeriano vel de iuniore requirendum. 5 Et quoniam vereor, ne modum voluminis transeam, si Gallienum, Valeriani filium, de quo iam multus [et fortasse nimius] nobis fuit sermo [in illius vita,] vel Saloninum filium etiam Gallieni, qui et [Saloninus et] Gallienus est dictus in [historia sui temporis, huic] libro adiunctos [edam, nunc] ad aliud volumen transeam[us, ut iubetur.] semper enim me vobis dedim[us] et famae, cui negare nihil possumus.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
