Latin
Scriptores Historiae Augustae, Gallieni Duo, lines 14.23.1.1-14.23.1.2
Greek and Roman Historians, here 14.23.1.1-2
Not analysed yet
I. 1 Capto Valeriano, (enimvero unde incipienda est Gallieni vita, nisi ab eo praecipue malo, quo eius vita depr[a]essa est ?) nutante re. p. ,cum Odenatus iam orientis cepisset imperium, Gallienus comperta patris captivitate gauderet, vagabantur exercitus, mur<murabant> ---duces, erat [omnium], ---maeror, [quod] ---imperator ---Roman<us> i<n> Persida serl<viliter> tene<re>tur ---ior omnium ---quod Gallienus na ---pater facto sic ---moribus re p. ---perdiderat. 2 Gallieno igitur et Volusiano conss. Macrianus et Ballista in unum coeunt, exercitus reliquias convocant et, cum Romanum in oriente nutaret imperium, quem facerent imperatorem, requirunt, Gallieno tam neglegenter se agente, ut eius ne mentio quidem apud exercitum fieret. 3 Placuit denique, ut Macrianum cum filiis suis imperatores dicerent ac rem p. defensandam capesseren ---sic igitur ---delatum est ---imperium ---Macriano ---4 causae Macri<ano> ---imperandi cum filiis haec fuerunt :primum, quod nemo eo tempore sapientior ducum habebatur, nemo ad res regendas aptior; deinde ditissimus et qui privatis posset fortunis publica explere dispendia. 5 Huc accedebat quod liberi eius, fortissimi iuvenes, tota mente in bellum ruebant, ut essent legionibus exemplo ad omnia ---<milit>aria.
II. 1 Ergo Ma<crianus> ---undique auxilia ---petit occupa<tis> a se ---partibus, quas ipse ---posuerat ita <ut> ---imperium ---hoc bellum inst<r>uxit ---cum par esset omni<bus> ---quae contra eum poterant cogitari. 2 Idem Macrianus Pisonem, unum ex nobilibus ac principibus senatus, ad Achaiam destinavit ob hoc, ut Valentem, qui illic proconsulari imperio rem p. gubernabat, opprimeret. 3 Sed Valens comperto, quod Piso contra se veniret, sumpsit imperium. Piso igitur in Thessaliam se recepit. 4 Ubi missis a Valente militibus cum plurimis interfectus est, ipse quoque imperator appellatus cognomento Thessalicus. 5 <sed> Macrianus retento in oriente uno ex filiis, pacatis iam rebus Asiam primum venit, Illyricum petit. 6 In Illyrico cum Aureoli imperatoris, qui contra Gallienum imperium sumpserat, duce, Domitiano nomine, manum conseruit, unum ex filiis secum habens et triginta milia militum ducens. 7 Sed victus est Macrianus cum filio Macriano nomine deditusque omnis exercitus Aureolo imperatori.