# here 14.23.1.25-26

Greek and Roman Historians, here, Scriptores Historiae Augustae, Gallieni Duo, lines 14.23.1.25-14.23.1.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.23.1.25

XX. 1 Scis enim ipse, quales homines cum his, qui aliqua de maioribus eorum scripserint, quantum gerant bellum, nec ignota esse arbitror, quae dixit Marcus Tullius in Hortensio, quem ad exemplum protreptici scripsit. 2 Unum tamen ponam, quod iucunditatem quandam sed vulgarem habuit, morem tamen novum fecit. 3 Nam cum cingula sua plerique militantium, qui ad convivium venerant, ponerent hora convivii, Saloninus puer sive Gallienus his auratos costilatosque balteos rapuisse perhibetur, et, cum esset difficile in aula Palatina requirere quod perisset ac tacitis vultibus viri detrimenta pertulissent, postea rogati ad convivium cincti adcubuerunt. 4 Cumque ab his quaereretur, cur non solverent cingulum, respondisse dicuntur : "Salonino deferimus", atque hinc tractum morem, ut deinceps cum imperatore cincti discumberent. 5 Negare non possum aliunde plerisque videri huius rei ortum esse morem : dicunt militare prandium, quod dictum est parandium ab eo, quod ad bellum milites paret, a cinctis initum; cui rei argumentum est, quod a discinctis etiam cum imperatore cenatur. Quae idcirco posui, quia digna et memoratu videbantur et cognitu.
XXI. 1 Nunc transeamus ad viginti tyrannos, qui Gallieni temporibus contemptu mali principis extiterunt. De quibus breviter et pauca dicenda sunt; 2 neque enim digni sunt eorum plerique, ut volumen talium hominumsaltim nominibus occupetur, quamvis aliqui non parum in se virtutis habuisse videantur, multum etiam rei p. profuisse. 3 Tam variae item opiniones sunt de Salonini nomine, ut, qui se verius putet dicere, a matre sua Salonina appellatum esse --- quamvis perdite dilexit, Piparam nomine, barbaram regis filiam --- 4 Gallienus cum suis semper flavo crinem condit. 5 De annis autem Gallieni et Valeriani ad imperium pertinentibus adeo incerta traduntur, ut, cum quindecim annos eosdem imperasse constet, id est Gallienus usque ad quintum decimum pervenisset, Valerianus vero sexto sit captus, alii novem annis, vix decem alii etiam Gallienum imperasse in litteras mittant, cum constet et decennalia Gothos ab eo victos, cum Odenato pacem factam, cum Aureolo initam esse concordiam, pugnatum contra Postumum, contra Lollianum, multae etiam ab eo gesta, quae ad virtutem, plura tamen, quae ad dedecus pertinebant; 6 nam et semper noctibus popinas dicitur frequentasse et cum lenonibus, mimis scurrisque vixisse.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
