# here 14.23.1.5-6

Greek and Roman Historians, here, Scriptores Historiae Augustae, Gallieni Duo, lines 14.23.1.5-14.23.1.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.23.1.5

V. 1 Et haec omnia Gallieni contemptu fiebant; neque enim quicquam est ad audaciam malis, ad splendorem bonis promtius quam cum vel malus timetur vel dissolutus contemnitur imperator. 2 Gallieno et Faustiano conss. inter tot bellicas clades etiam terrae motus gravissimus fuit et tenebrae per multos <dies>, 3 auditum praeterea tonitruum terra mugiente, non Iove tonante, quo motu ipsae multae fabricae devoratae sunt cum habitatoribus, multi terrore emortui; quod quidem malum tristius in Asiae urbibus fuit. 4 Mota est et Roma, mota Libya. Hiatus terrae plurimis in locis fuerunt, cum aqua salsa in fossis appareret. Maria etiam multas urbes occuparunt. 5 Pax igitur deum quaesita inspectis Sibyllae libris factumque Iovi Salutari, ut praeceptum fuerat, sacrificium. Nam et pestilentia tanta extiterat vel Romae vel in Achaicis urbibus, ut uno die quinque milia hominum pari morbo perirent. 6 Saeviente fortuna, cum hinc terrae motus, inde hiatus soli, ex diversis partibus pestilentia orbem Romanum vastaret, capto valeriano, Gallis parte maxima opsessis, cum bellum Odenatus inferret, cum Aureolus perurgeret --- cum Aemiliamus Aegyptum occupasset, Gothoru<m pars> --- a quo dictum est superius, Gothis inditum est, occupatis Thraciis Macedoniam vastaverunt, Thessalonicam obsederunt, neque usquam quies mediocriter sal[u]tem ostentata est. 7 Quae omnia contemptu, ut saepius diximus, Gallieni fiebant, hominis luxuriosissimi et, si esset securus, ad omne dedecus paratissimi.
VI. 1 Pugnatum est in Achaia Marciano duce contra eosdem Gothos, unde victi per Achaeos recesserunt. 2 Scythae autem, hoc est pars Gothorum, Asiam vastabant. Etiam templum Lunae ephesiae dispoliatum et incensum est, cuius operis fama satis nota <per> populos. 3 Pudet prodere, inter haec tempora, cum ista gererentur, quae saepe Gallienus malo generis humani quasi per iocum dixerit. 4 Nam cum ei nuntiatum esset Aegyptum descivisse, dixisse fertur : "Quid ? Sine lino Aegyptio esse non possumus ?" 5 Cum autem vastatam Asiam et elementorum concussionibus et Scytharum incursionibus comperisset : "Quid", inquit, "sine afronitris esse non possum ?" 6 Perdita Gallia risisse ac dixisse perhibetur : "Num Atrabaticis sagis tuta res p. est ?" 7 Sic denique de omnibus partibus mundi, cum eas amitteret, quasi detrimentis vilium ministeriorum videretur affici, iocabatur. 8 Ac ne quid mali deesset Gallieni temporibus, Byzantiorum civitas, clara navalibus bellis, claustrum Ponticum, per eiusdem Gallieni milites ita omnis vastata est, ut prorsus nemo superesset. 9 Denique nulla vetus familia apud Byzantios invenitur, nisi si aliquis peregrinatione vel militia occupatus evasit, qui antiquitatem generis nobilitatemque repraesentet.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
