# here 14.24.1.10-15

Greek and Roman Historians, here, Scriptores Historiae Augustae, Tyranni Triginta, lines 14.24.1.10-14.24.1.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.24.1.10

VICTORINUS
VI. 1 Postumus senior cum videret multis se Gallieni viribus peti atque auxilium non solum militum verum etiam alterius principis necessarium, Victorinum, militaris industriae virum, in participatum vocavit imperii et cum eodem contra Gallienum conflixit. 2 Cumque adhibitis ingentibus Germanorum auxiliis diu bella traxissent, victi sunt. 3 Tunc interfecto etiam Lolliano solus Victorinus in imperio remansit, qui et ipse, quod matrimoniis militum et militarium corrumpendis operam daret, a quodam actuario, cuius uxorem strupraverat, composita factione Agrippinae percussus, Victorino filio Caesare a matre Vitruvia sive Victoria, quae mater castrorum dicta est, appellato, qui et ipse puerulus statim est interemptus, cum apud Agrippinam pater eius esset occisus. 4 De hoc, quod fortissimus fuerit et praeter libidinem optimus imperator, a multis multa sunt dicta. 5 Sed satis credimus Iuli Atheriani partem libri cuiusdam ponere, in quo de Victorino sic loquitur: 6 "Victorino, qui Gallias post Iulium Postumum rexit, neminem aestimo praeferendum, non in virtute Traianum, non Antoninum in clementia, non in gravitate Nervam, non in gubernando aerario Vespasianum, non in censura totius vitae ac severitate militari Pertinacem vel Severum. 7 Sed omnia haec libido et cupiditas mulierariae voluptatis sic perdidit, ut nemo audeat virtutes eius in litteras mittere, quem constat omnium iudicio meruisse puniri." 8 Ergo cum id iudicii de Victorino scriptores habuerint, satis mihi videor eius dixisse de moribus.
VICTORINUS IUNIOR
VII. 1 De hoc nihil amplius in litteras est relatum quam quod nepos Victoriae Victorini filius fuit et a matre vel ab avia sub eadem hora, qua Victorinus interemptus, Caesar est nuncupatus ac statim a militibus ira occisus. 2 Extant denique sepulchra circa Agrippinam brevi marmore inpressa humilia, in quibus ulus est inscriptus: "Hic duo Victorini tyranni siti sunt."
MARIUS
VIII. 1 Victorino et Lolliano, Postumo interemptis Marius ex fabro, ut dicitur, ferrario triduo tantum imperavit. 2 De hoc quid amplius requiratur, ignoro, nisi quod eum insignorum brevissimum fecit imperium. Nam ut ille consul, qui sex meridianis horris consulatum seffectum tenuit, a Marco Tullio tali aspersus est ioco: "Consulem habuimus tam severum tamque censorium, ut in eius magistratu nemo pranderit, nemo cenaverit, nemo dormiverit", de hoc etiam dici posse videatur, qui una die factus est imperator, alia die visis est imperare, tertia interemptus est. 3 Et vir quidem strenuus ac militaribus usque ad imperium gradibus evectus, quem plerique Marmurium, nonnulli Veterium, opificem utpote ferrarium, nuncuparunt. 4 Sed de hoc nimis multa, de quo illud addidisse satis est nullius manus vel ad feriendum vel ad impellendum fortiores fuisse, cum in digitis nervos videretur habuisse non venas. 5 Nam et carra venienta digito salutari reppulisse dicitur et fortissimo quosque uno digito sic adflixisse, ut quasi ligni vel ferri obtunsioris ictu percussi dolerent. Multa duorum digitorum allisione contrivit. 6 Occisus est a quodam militer, qui, cum eius quondam in fabrili officina fuisset, contemptus est ab eodem, vel cum dux esset vel cum imperium cepisset. Addidisse vero dicitur interemptor: 7 "Hic est gladius quem ipse fecisti." Huius contio prima talis fuisse dicitur: 8 "Scio, conmilitones, posse mihi obici artem pristinam, cuius mihi omnes testes estis. 9 Sed dicat quisque quod vult. Utinam ferrum semper exerceam, non vino, non floribus, non mulierculis, non popinis, ut facit Gallienus, indignus patre suo et sui generis nobilitate, depeream. 10 Ars mihi obiciatur ferraria, dum me et exterae gentes ferrum tractasse suis cladibus recognoscant. 11 Enitar denique, ut omnis Alamannia omnisque Germania cum ceteris, quae adiacent, gentibus Romanum populum ferratam putent gentem, ut specialiter in nobis ferrum timeant. 12 Vos tamen cogitetis velim fecisse vos principem, qui numquam quicquam scierit tractare nisi ferrum. 13 Quod idcirco dico, quia scio mihi a luxuriosissima illa peste nihil opponi posse nisi hoc, quod gladiorum atque armorum artifex fuerim."

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
